[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.1.1.prSi quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex uoluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.
[乌尔比安《告示注解》第十八卷] 若诉称四足兽造成了损害,该诉权源自《十二表法》:该法要求,要么交付造成损害之物(即犯下侵害行为的该动物本身),要么提供损害的估价。
§9.1.1.1Noxia autem est ipsum delictum.
而所谓“noxia”,是指不法行为本身。
§9.1.1.2Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet.
此诉权适用于所有四足兽。
§9.1.1.3Ait praetor 'pauperiem fecisse'.
裁判官言:“造成了损害”。
pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret.
损害是指在行为人无违法性的情况下所造成的损失:因为缺乏理性的动物是不可能实施违法行为的。
§9.1.1.4Itaque, ut Seruius scribit, tunc haec actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus euerterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur.
因此,正如塞尔维乌斯所写,只有当四足兽因野性发作而造成损害时,此诉权才适用,例如踢人的马用蹄踢人,或惯于用角顶人的牛用角顶人,或骡子因过度凶暴而伤人;但如果是由于场地不平,或由于骡夫的过错,或者如果负载过重的四足兽将载荷倾倒在某人身上,此诉权便不适用,而应提起不法财产损害之诉。
§9.1.1.5Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua euaserit et alicui damnum dederit: si contineri firmius ab alio poterit uel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat.
但是,若有一只狗在被某人牵引时,因其凶悍而逃脱并给他人造成损害:如果换作他人本可以更牢固地控制它,或者本不该带它通过该场所,则此诉权不适用,而应由牵狗之人承担责任。
§9.1.1.6Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit haec actio.
此外,若由于他人的唆使,猛兽造成了损害,此诉权亦不适用。
§9.1.1.7Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra naturam fera mota pauperiem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut vulneraverit, in factum magis quam lege aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit.
且通常而言,只要野兽因违反其天性的冲动而造成损害,此诉权即适用:因此,如果马因疼痛而受惊用蹄踢人,该诉权不适用,但鞭打或伤害该马的人,将更多地基于事实诉权而非《阿奎利亚法》承担责任,这尤其是因为他本人并非用自己的身体直接造成损害。
at si, cum equum permulsisset quis uel palpatus esset, calce eum percusserit, erit actioni locus.
然而,如果有人在抚摸或轻拍马时,马用蹄踢了他,则该诉权适用。
§9.1.1.8Et si alia quadrupes aliam concitauit ut damnum daret, eius quae concitauit nomine agendum erit.
又若一只四足兽挑逗另一只四足兽以致其造成损害,则应针对那只挑逗的动物提起诉讼。
§9.1.1.9Siue autem corpore suo pauperiem quadrupes dedit, siue per aliam rem, quam tetigit quadrupes, haec actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtriuit aliquem uel alia re deiecta.
无论四足兽是用其身体直接造成损害,还是通过其触碰的他物造成损害,此诉权均适用:例如,牛用货车轧伤某人,或撞倒他物造成损害。
§9.1.1.10In bestiis autem propter naturalem feritatem haec actio locum non habet: et ideo si ursus fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conueniri, quia desinit dominus esse, ubi fera euasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est.
然而,对于野兽,由于其天然的野性,此诉权不适用:因此,如果熊逃脱并以此造成伤害,前所有人不能被起诉,因为当野兽逃脱时,他便不再是所有人;因此,即使我将其杀死,其尸体也属于我。
§9.1.1.11Cum arietes uel boues commisissent et alter alterum occidit, Quintus Mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non prouocauerat, competeret actio: quamobrem eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere.
当公羊或公牛相斗且一方杀死另一方时,昆图斯·穆西乌斯做出了区分:如果主动袭击的那只死去了,则诉权不适用;如果是未挑衅的那只死去了,则诉权成立;因此,对方必须要么为其弥补损害,要么将其作为加害物交付。
§9.1.1.12Et cum etiam in quadrupedibus noxa caput sequitur, aduersus dominum haec actio datur, non cuius fuerit quadrupes, cum noceret, sed cuius nunc est.
而且,既然在四足兽中也是“加害随首”,此诉权是针对现在的所有人提起的,而不是针对造成损害时拥有该四足兽的所有人。
§9.1.1.13Plane si ante litem contestatam decesserit animal, extincta erit actio.
显然,若动物在诉讼系属之前死亡,该诉权即行消灭。
§9.1.1.14Noxae autem dedere est animal tradere uiuum.
而所谓“作为加害物交付”,是指交付存活的动物。
Demum si commune plurium sit animal, aduersus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine.
最后,如果该动物为数人共有,则如在人的情形中一样,针对每一个共有人的加害诉权将是全部额度的。
§9.1.1.15Interdum autem dominus in hoc non conuenietur, ut noxae dedat, sed etiam in solidum, ut puta si in iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si constiterit esse eius, in solidum condemnabitur.
但有时,所有人并非为了作为加害物交付而被起诉,而是为了全额赔偿而被诉,例如在法庭上被讯问该四足兽是否属于他时,他回答说不属于他:因为一旦证实确属他所有,他将被判令承担全额赔偿。
§9.1.1.16Si post litem contestatam ab alio sit animal occisum, quia domino legis Aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur legis Aquiliae, quia dominus noxae dedendae facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis aestimationem offeret, nisi paratus fuerit actionem mandare aduersus eum qui occidit.
若在诉讼系属之后,动物被他人杀死,因所有人享有基于《阿奎利亚法》的诉权,所以在裁判中将考虑该《阿奎利亚法》,因为所有人已失去了作为加害物交付的机会:因此,根据所提起的诉讼,他必须提供该诉讼的估价,除非他准备将针对杀死动物之人的诉权转让出去。
§9.1.1.17Hanc actionem nemo dubitauerit heredi dari ceterisque successoribus: item aduersus heredes ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit.
任何人均不怀疑,此诉权应授予继承人及其他继承人:同样,针对继承人及其他人的诉权亦成立,但这并非基于继承权,而是基于他们作为所有人的权利。