[PROCULUS libro primo epistularum. ] §8.6.16.prAquam, quae oriebatur in fundo uicini, plures per eundem riuum iure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die a capite duceret, primo per eundem riuum eumque communem, deinde ut quisque inferior erat, suo quisque proprio riuo, et unus statuto tempore, quo seruitus amittitur, non duxit.
[普罗库鲁斯《书简集》第一卷] 数人习惯于依法通过同一水道,引取邻人土地上涌出的水,以便各自在自己的日子里从水源引水,起初是通过同一条共用的水道,然后随着各人所处的位置更靠下,通过各自专用的水道引水;而其中一人在法律规定的消灭地役权的期间内未进行引水。
existimo eum ius ducendae aquae amississe nec per ceteros qui duxerunt eius ius usurpatum esse: proprium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit.
我认为,他已经丧失了引水权,且他的权利并未因其他进行引水的人而得以维持;因为他们每个人的权利都是专属的,不能由他人来维持。
quod si plurium fundo iter aquae debitum esset, per unum eorum omnibus his, inter quos is fundus communis fuisset, usurpari potuisset.
相反,如果水路地役权是向数人共有的土地负有的,则可以通过他们中的一人,为该土地共有的所有人维持该权利。
item si quis eorum, quibus aquae ductus seruitus debebatur et per eundem riuum aquam ducebant, ius aquae ducendae non ducendo eam amisit, nihil iuris eo nomine ceteris, qui riuo utebantur, adcreuit idque commodum eius est, per cuius fundum id iter aquae, quod non utendo pro parte unius amissum est: libertate enim huius partis seruitutis fruitur.
同样,如果享有引水地役权并通过同一水道引水的那些人中,有人因不引水而丧失了引水权,其他使用水道的人并不会因此增加任何权利,而这一利益属于那些因一人的不使用而导致部分地役权消灭的水道所通过的土地的所有人;因为他享有了免除这一部分地役权管辖的自由。