[ULPIANUS libro sexto opinionum. ] §8.5.15.prAltius aedes suas extollendo, ut luminibus domus minoris annis uiginti quinque uel impuberis, cuius curator uel tutor erat, officiatur, efficit: quamuis hoc quoque nomine actione ipse heredesque teneantur, quia quod alium facientem prohibere ex officio necesse habuit, id ipse committere non debuit, tamen et aduersus possidentem easdem aedes danda est impuberi uel minori actio, ut quod non iure factum est tollatur.
[乌尔比安,《意见书》第六卷] 如果(监护人等)通过将自己的房屋建得更高,致使其担任保佐人或监护人的二十五岁以下未成年人或未适龄人的房屋采光受到妨碍;虽然在此名义下他本人及其继承人也应通过诉讼承担责任——因为他自己不应去做出那些他依职权本有义务阻止他人做出的行为——,但尽管如此,仍应给予该未适龄人或未成年人针对占有同一房屋者的诉讼,以使违法所建之物得以拆除。