[ULPIANUS libro sexto opinionum. ] §8.4.13.prUenditor fundi Geroniani fundo Botriano, quem retinebat, legem dederat, ne contra eum piscatio thynnaria exerceatur.
[乌尔比安,《意见书》第六卷] 杰罗尼亚努斯土地的卖主,曾为他所保留的波特里亚努斯土地设定了一项条件,即不得针对该土地进行金枪鱼捕捞。
quamuis mari, quod natura omnibus patet, seruitus imponi priuata lege non potest, quia tamen bona fides contractus legem seruari uenditionis exposcit, personae possidentium aut in ius eorum succedentium per stipulationis uel uenditionis legem obligantur.
虽然由于海洋在自然性质上向所有人开放,不能通过私人协议设定地役权,但由于契约的诚实信用要求遵守买卖条款,占有者或其权利继承人的“人身”须受问答契约或买卖条款的约束。
§8.4.13.1Si constat in tuo agro lapidicinas esse, inuito te nec priuato nec publico nomine quisquam lapidem caedere potest, cui id faciendi ius non est: nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat, ut si quis uoluerit ex his caedere, non aliter hoc faciat, nisi prius solitum solacium pro hoc domino praestat: ita tamen lapides caedere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus necessarii lapidis intercludatur neque commoditas rei iure domino adimatur.
如果确定在你的土地上有石料开采场,那么任何没有开采权的人,无论是以私人名义还是公家名义,违背你的意愿都不得开采石料:除非该石料场存在如此惯例,即任何人若想从中开采,除非先向所有者支付为此所需的惯常报酬,否则不得开采。 然而,在满足所有者之后,其开采石料的方式必须使所有者自身对必要石料的使用不被阻碍,且土地的便利在法律上不被剥夺。