[IDEM libro trigensimo quarto ad Sabinum. ] §8.3.25.prSi partem fundi mei certam tibi uendidero, aquae ductus ius, etiamsi alterius partis causa plerumque ducatur, te quoque sequetur: neque ibi aut bonitatis agri aut usus eius aquae ratio habenda est ita, ut eam solam partem fundi, quae pretiosissima sit aut maxime usum eius aquae desideret, ius eius ducendae sequatur, sed pro modo agri detenti aut alienati fiat eius aquae diuisio.
[同人《论萨宾》第三十四卷] 如果我将自己土地的特定部分卖给你,引水权——即使该水通常是为了另一部分土地而引取的——也将随你而去;在此情况下,既不应考虑土地的优劣,也不应考虑该水的使用用途,以至于该引水权仅随附于土地中价值最高或最需要使用该水的那一部分,而应当根据保留的土地和转让的土地的面积比例,对该水进行分配。