[POMPONIUS libro trigensimo tertio ad Sabinum. ] §8.2.23.prSi seruitus imposita fuerit 'lumina quae nunc sunt, ut ita sint', de futuris luminibus nihil caueri uidetur: quod si ita sit cautum 'ne luminibus officiatur', ambigua est scriptura, utrum ne his luminibus officiatur quae nunc sint, an etiam his quae postea quoque fuerint: et humanius est uerbo generali omne lumen significari, siue quod in praesenti siue quod post tempus conuentionis contigerit.
[蓬蓬尼乌斯《萨宾注释》第三十三卷] 如果设定的地役权为“现在拥有的采光口,应保持现状”,则对于将来的采光口,似乎未作任何保证;但如果是这样规定的——“不得妨碍采光口”,则该文词是含糊的,即它是指不应妨碍现在拥有的这些采光口,还是指也不得妨碍此后将出现的采光口;而更合乎情理的解释是,通过这一通用词语,所有的采光口都被指代,不论是目前存在的,还是在契约订立后出现的。
§8.2.23.1Futuro quoque aedificio, quod nondum est, uel imponi uel adquiri seruitus potest.
对于尚未存在的未来建筑物,也可以设定或取得地役权。