[CELSUS libro quinto digestorum. ] §8.1.9.prSi cui simplicis uia per fundum cuiuspiam cedatur uel relinquatur, in infinito, uidelicet per quamlibet eius partem, ire agere licebit, ciuiliter modo: nam quaedam in sermone tacite excipiuntur.
[塞尔苏斯《学说汇纂》第五卷] 如果某人被让与或遗赠了通过他人土地的简单通行权,他将被允许无限制地(即通过该土地的任何部分)通行和驱赶牲畜,但仅能以合理的方式行使:因为在言语中,某些事物是被默示排除的。
non enim per uillam ipsam nec per medias uineas ire agere sinendus est, cum id aeque commode per alteram partem facere possit minore seruientis fundi detrimento.
因为,既然他可以通过其他部分同样便利地通行,且对供役地造成的损害更小,就绝不应允许他穿过别墅本身或从葡萄园中间通行。
uerum constitit, ut, qua primum uiam direxisset, ea demum ire agere deberet nec amplius mutandae eius potestatem haberet: sicuti Sabino quoque uidebatur, qui argumento riui utebatur, quem primo qualibet ducere licuisset, posteaquam ductus esset, transferre non liceret: quod et in uia seruandum esse uerum est.
但已确立的规则是:他最初在何处开辟道路,就只能在何处通行,且不再享有变更该道路的权力;正如萨比努斯也持此观点,他使用了引水渠的论据:起初允许在任何地方引水,但在引水渠建成后,便不允许迁移;这一规则在通行权中同样应当遵守,确实如此。