[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.8.12.prPlenum autem usum debet habere, si et uillae et praetorii ei relictus est.
[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum.] 然而,如果农舍和主人的府邸的使用权都被遗赠给他,他应当享有完整的使用权。
uenire plane proprietarium ad fructus percipiendos magis dicendum est, et per tempora fructuum colligendorum etiam habitare illic posse admittendum est.
显然,应当认为所有者可以为了收取果实而到来,并且必须允许他甚至可以在收集果实的时期居住在那里。
§7.8.12.1Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambulandi quoque et gestandi ius habebit.
除了他所拥有的居住权之外,被给予使用权的人还将拥有散步和乘车出行的权利。
Sabinus et Cassius et lignis ad usum cottidianum et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem Nerua, et adicit stramentis et sarmentis etiam usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum.
萨比努斯和卡西乌斯认为,他将使用日常使用的木柴、花园、果实、蔬菜、鲜花和水,不是为了牟利,而是为了使用,也就是说,显然不能达到滥用的程度;内尔瓦持相同观点,并补充说他也可以使用稻草和柴薪,但既不能使用树叶,也不能使用油、小麦或农作物。
sed Sabinus et Cassius et Labeo et Proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod ad uictum sibi suisque sufficiat sumpturum et ex his quae Nerua negauit: Iuuentius etiam cum coniuis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi uera uidetur, aliquo enim largius cum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus.
但是,萨比努斯、卡西乌斯、拉贝奥和普罗库卢斯认为,此外,在土地上所生产的物品中,他还可以取用足以维持自己和家人生活的份额,甚至包括内尔瓦所否定的那些物品。 尤温提乌斯认为他甚至可以与客人和宾客共同使用;这一观点在我看来是正确的,因为根据被遗赠使用权的人的身分,对待使用权人应当稍微宽容一些。
sed utetur his, ut puto, dumtaxat in uilla: pomis autem et oleribus et floribus et lignis uidendum, utrum eodem loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et in oppidum deferenda, neque enim graue onus est horum, si abundent in fundo.
但是,依我之见,他只能在农舍中使用这些东西;然而,关于果实、蔬菜、鲜花和木柴,应当考虑他是只能在同一地点使用,还是也可以为他运送到城里。 但是,认为这些东西也应当被运送到城里是更好的,因为如果这些东西在土地上很丰富,它们的运送负担并不重。
§7.8.12.2Sed si pecoris ei usus relictus est, puta gregis ouilis, ad stercorandum usurum dumtaxat Labeo ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse.
但是,如果家畜的使用权遗赠给他,例如羊群,拉贝奥说他只能用它们来施肥,而不能使用羊毛、小羊或牛奶;因为这些更多属于果实的范畴。
hoc amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt uoluntates defunctorum.
此外,我认为他也可以使用适量的牛奶;因为死者的遗愿不应受到如此严格的解释。
§7.8.12.3Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boues apti sunt.
但是,如果牛群的使用权被遗赠,他将拥有所有的使用权,既用于耕作,也用于牛所适用的其他事务。
§7.8.12.4Equitii quoque legato usu uidendum, ne et domare possit et ad uehendum sub iugo uti.
当马群的使用权被遗赠时,也应当考虑他是否既可以驯服它们,又可以在轭下使用它们来拉车。
et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos uidetur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et uitae reliquit, uidetur etiam de hoc usu sensisse.
如果被遗赠马匹使用权的人恰好是一名战车御者,我不认为他会将它们用于马戏竞技,因为这似乎等同于出租它们;但如果遗言者在明知他是从事这种行业和生活的情况下遗赠的,则似乎也意图了这一使用。
§7.8.12.5Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum coniugisque, neque uidebitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio familias usus serui sit relictus uel seruo, patri dominoue adquisitus ipsius dumtaxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate.
如果劳务的使用权被遗赠给某人,他将用于他自己的侍奉以及他的子女和配偶的侍奉,如果他与他们共同使用,也不应被视为已让与他人;尽管,如果奴隶的使用权被遗赠给家子或奴隶,为父亲或主人取得的该权利仅要求其自身的使用,而不要求那些在其权力之下的人的使用。
§7.8.12.6Operas autem serui usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita Labeo: quemadmodum enim concedere alii operas poterit, cum ipse uti debeat? idem tamen Labeo putat, si fundum conduxerit quis, usuarium seruum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si uestimenta texenda redemerit uel insulam uel nauem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa Sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere uidetur, qui non operas eius locauit, sed opus quod conduxit expediit.
然而,他不得出租具有使用权的奴隶的劳务,也不得让与他人使用,拉贝奥亦持此见;因为既然他自己应当使用,他怎么能将劳务让与他人呢? 然而,同一位拉贝奥认为,如果某人承租了土地,具有使用权的奴隶可以在那里劳动;因为他在何种事务上使用其劳务,又有什么区别呢? 因此,即使使用权人承接了需要加工的羊毛,他也能够通过具有使用权的女奴隶来完成这项工作;同样,如果他承接了需要编织的衣物,或者承建了公寓或船只,他将能够为此使用该奴隶的劳务。 这也不会与萨比努斯的那个观点相冲突,即:在给予女奴隶使用权时,她不应被送到毛织坊,也不得从其劳务中收取租金,但他依法有权强迫她为自己纺织羊毛;因为没有出租她的劳务、而是完成了自己所承接的工作的人,被视为是在为自己而作。
idem et Octauenus probat.
奥克塔温努斯也赞同这一点。