[ULPIANUS libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.6.1.prSi fundo fructuario seruitus debeatur, Marcellus libro octauo apud Iulianum Labeonis et Neruae sententiam probat existimantium seruitutem quidem eum uindicare non posse, uerum usum fructum uindicaturum ac per hoc uicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui.
[乌尔比安《论萨比努斯》第十八卷]\n\n如果对享有使用收益权的土地负有地役权,马尔凯鲁斯在关于尤里安的第八卷中,赞同拉贝奥和内尔瓦的意见,他们认为:使用收益权人固然不能提起地役权确认之诉,但将提起使用收益权确认之诉,因此,如果邻人不容许他通行和驱赶牲畜,邻人就要对他承担责任,如同不容许他使用收益一样。
§7.6.1.1Usus fructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti frui quis non potest: et ideo si usus fructus legetur, necesse est tamen ut sequatur eum aditus, usque adeo, ut, si quis usum fructum loci leget ita, ne heres cogatur uiam praestare, inutiliter hoc adiectum uideatur: item si usu fructu legato iter ademptum sit, inutilis est ademptio, quia semper sequitur usum fructum.
\n\n被遗赠的使用收益权需要辅助手段,没有这些手段,人们就无法使用收益;因此,如果使用收益权被遗赠,其随附的通行权仍是必不可少的,甚至达到如此程度:如果有人遗赠某处的使用收益权,并规定“不强迫继承人提供道路”,这一附加规定也被视为无用。 同样,如果在使用收益权被遗赠时,其通行权被剥夺,则该剥夺是无效的,因为通行权总是随附于使用收益权。
§7.6.1.2Sed si usus fructus sit legatus, ad quem aditus non est per hereditarium fundum, ex testamento utique agendo fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi praestetur usus fructus.
\n\n但是,如果被遗赠的使用收益权无法通过属于遗产的土地到达,使用收益权人无论如何可以通过提起遗嘱履行之诉,从而获得在提供通行权的同时向其提供使用收益权。
§7.6.1.3Utrum autem aditus tantum et iter an uero et uia debeatur fructuario legato ei usu fructu, Pomponius libro quinto dubitat: et recte putat, prout usus fructus perceptio desiderat, hoc ei praestandum.
\n\n然而,对于被遗赠了使用收益权的使用收益权人,究竟是仅负有通行权和徒步通行权,还是也负有车道通行权,蓬波尼乌斯在第五卷中表示怀疑;而他正确地认为,应当根据使用收益之收纳的需要,向其提供这一便利。
§7.6.1.4Sed an et alias utilitates et seruitutes ei heres praestare debeat, puta luminum et aquarum, an uero non? et puto eas solas praestare compellendum, sine quibus omnino uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse praestandas.
\n\n但是,继承人是否也应该向他提供其他便利和地役权,例如采光和引水,还是不应该呢? 我认为,只有在没有这些就完全无法使用的情况下,才应强迫他提供这些便利;但如果他虽有某些不便仍能使用,则不应当提供。