[IDEM libro quinto disputationum. ] §7.4.16.prSi sub condicione mihi legatus sit usus fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur.
[同上《讨论录》第五卷] 如果用益权是在附条件的情况下遗赠给我的,且在中间期间归属于继承人,则继承人可以把该用益权遗赠给他人:这导致如果我所受遗赠的条件成就,由继承人所遗赠的用益权即告终止。
quod si ego usum fructum amisero, non reuertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus fuerat, quia ex diuersis testamentis ius coniunctionis non contingit.
但如果我丧失了该用益权,它并不会复归于被继承人无条件遗赠该用益权的受遗赠人,因为从不同的遗言中不会产生联合权。