[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.2.8.prSi mulieri cum liberis suis usus fructus legetur, amissis liberis ea usum fructum habet: sed et matre mortua liberi eius nihilo minus usum fructum habent iure adcrescendi.
[乌尔比安《萨宾解说》第十七卷] 如果将用益权遗赠给一位妇女及其子女,即使失去了子女,她仍拥有用益权;但如果母亲去世,她的子女同样凭借归属权拥有该用益权。
nam et Iulianus libro trigensimo digestorum ait idem intellegendum in eo, qui solos liberos heredes scripserit, licet non ut legatarios eos nominauerit, sed ut ostenderet magis uelle se matrem ita frui, ut liberos secum habeat fruentes.
因为尤里安在《学说汇纂》第三十卷中也指出,对于仅指定子女为继承人的遗言人,也应作同样理解,即使他没有指明他们为受遗赠人,而只是为了表明他更希望母亲在享受用益权时,能让子女与她共同享受。
sed et Pomponius quaerit: quid si mixti fuerint liberi et extranei heredes? et ait filios legatarios esse intellegendos et per contrarium, si uoluit eos liberos simul cum matre frui, debere dici matrem legatariam esse intellegendam et per omnia similem esse et in hoc casu iuris euentum.
但蓬波尼乌斯也提出疑问:如果继承人中既有子女也有外人,那该怎么办? 他说,此时应当将儿子们理解为受遗赠人;反之,如果遗言人希望这些子女与母亲共同享受,则应当说母亲必须被理解为受遗赠人,而且在这种情况下,法律后果在所有方面也都是相似的。