[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.2.1.prQuotiens usus fructus legatus est, ita inter fructuarios est ius adcrescendi, si coniunctim sit usus fructus relictus: ceterum si separatim unicuique partis rei usus fructus sit relictus, sine dubio ius adcrescendi cessat.
[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum.] 每当遗赠用益物权时,仅在用益物权被共同留给他们的情况下,用益物权人之间才存在归属权;但如果分别留给每个人某物之部分的用益物权,归属权无疑会消失。
§7.2.1.1Denique apud Iulianum libro trigensimo quinto digestorum quaeritur, si communi seruo usus fructus sit relictus et utrique domino adquisitus, an altero repudiante uel amittente usum fructum alter totum habeat: et putat ad alterum pertinere, et licet dominis usus fructus non aequis partibus, sed pro dominicis adquiratur, tamen persona ipsius, non dominorum inspecta ad alterum ex dominis pertinere, non proprietati accedere.
最后,在尤里安《学说汇纂》第三十五卷中提出了一个问题:如果用益物权被留给一个共有奴隶,并由两位主人共同取得,在其中一方放弃或丧失该用益物权时,另一方是否拥有全部用益物权? 他认为这属于另一方,尽管主人取得用益物权不是按平等份额,而是按其所有权份额取得,但是,如果考察奴隶自身的身份而非主人,该权利属于主人中的另一方,而不并入所有权中。
§7.2.1.2Idem ait et si communi seruo et separatim Titio usus fructus legatus sit, amissum ab altero ex sociis usum fructum non ad Titium, sed ad solum socium pertinere debere quasi solum coniunctum: quae sententia uera est: nam quamdiu uel unus utitur, potest dici usum fructum in suo statu esse.
同著者还说,如果用益物权被遗赠给一个共有奴隶,并且分别遗赠给提求斯,那么被其中一个共有人所丧失的用益物权,不应属于提求斯,而应仅属于另一个共有人,就如同其为唯一共同关联者一样。 这一观点是正确的:因为只要还有一个人在使用,用益物权就可以说处于其原状。
idem est, si duobus coniunctim et alteri separatim usus fructus esset relictus.
如果用益物权被共同留给两人,并分别留给另一人,情况也是一样。
§7.2.1.3Interdum tamen etsi non sint coniuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit: ut puta si mihi fundi usus fructus separatim totius et tibi similiter fuerit relictus.
然而,有时即使他们没有共同关联,遗赠的用益物权仍会归属于另一方:例如,如果整个土地的用益物权分别留给我,并同样留给你。
nam, ut et Celsus libro octauo decimo digestorum et Iulianus libro tricensimo quinto scribit, concursu partes habemus: quod et in proprietate contingeret: nam altero repudiante alter totum fundum haberet.
因为正如塞尔苏斯在《学说汇纂》第十八卷中所写,以及尤里安在第三十五卷中所写,我们由于竞合而拥有份额;这在所有权中也会发生:因为如果一方放弃,另一方将拥有整个土地。
sed in usu fructu hoc plus est, quia et constitutus et postea amissus nihilo minus ius adcrescendi admittit: omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt et, ut Celsus et Iulianus eleganter aiunt, usus fructus cottidie constituitur et legatur, non, ut proprietas, eo solo tempore quo uindicatur.
但在用益物权中更为特殊,因为即使已经设立,且其后丧失,它仍允许归属权;因为在普劳提乌斯著述中的所有作者对此都表示同意,而且,正如塞尔苏斯和尤里安优雅地指出的那样,用益物权是每日设立和遗赠的,而不是像所有权那样仅在被主张时才设立。
cum primum itaque non inueniet alter eum, qui sibi concurrat, solus utetur in totum, nec refert, coniunctim an separatim relinquatur.
因此,一旦一方没有发现与其竞合的人,他将独自享用全部,至于它是共同留下的还是分别留下的,并不重要。
§7.2.1.4Idem Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit, si duobus heredibus institutis deducto usu fructu proprietas legetur, ius adcrescendi heredes non habere: nam uideri usum fructum constitutum, non per concursum diuisum:
同样的,尤里安在《学说汇纂》第三十五卷中写道,如果在指定两名继承人的情况下,在扣除用益物权后遗赠所有权,继承人并不拥有归属权:因为用益物权被视为已被设立,而不是通过竞合而分割。