Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §7.1.9.pr-7.1.9.7

土地用益权中的收益范围与矿藏利用

第 1180 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文引用了多位法学家的观点,探讨了土地用益权所包含的收益范围(如矿场、冲积土、苗圃和工具等),以及用益权人在使用和维护这些财产时的权利与义务。

[IDEM libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.1.9.prItem si fundi usus fructus sit legatus, quidquid in fundo nascitur, quidquid inde percipi potest, ipsius fructus est, sic tamen ut boni uiri arbitratu fruatur.
[同上,《萨宾注解》第十七卷] 同样,如果遗赠了土地的用益权,则土地上所生的一切、以及一切可从中获取的东西,都是他自己的收益,但条件是必须依照诚实之人的裁定来进行享受。
nam et Celsus libro octauo decimo digestorum scribit cogi eum posse recte colere.
因为凯尔苏斯在《学说汇纂》第十八卷中也写道,可以强制他正确耕作。
§7.1.9.1Et si apes in eo fundo sint, earum quoque usus fructus ad eum pertinet.
如果该土地上有蜜蜂,它们的用益权也属于他。
§7.1.9.2Sed si lapidicinas habeat et lapidem caedere uelit uel cretifodinas habeat uel harenas, omnibus his usurum Sabinus ait quasi bonum patrem familias: quam sententiam puto ueram.
但是,如果土地有石矿场且他想采切石料,或者有白土矿场或沙场,萨宾说,他将像一个善良的家父一样使用所有这些:我认为这一观点是正确的。
§7.1.9.3Sed si haec metalla post usum fructum legatum sint inuenta, cum totius agri relinquatur usus fructus, non partium, continentur legato.
但是,如果这些矿山是在用益权被遗赠之后发现的,由于所遗留的是整个土地的用益权,而非部分的用益权,因此它们包含在遗赠之中。
§7.1.9.4Huic uicinus tractatus est, qui solet in eo quod accessit tractari: et placuit alluuionis quoque usum fructum ad fructuarium pertinere.
与此邻近的探讨,通常是在关于添加物中进行的:并且人们同意,冲积土的用益权也属于用益权人。
sed si insula iuxta fundum in flumine nata sit, eius usum fructum ad fructuarium non pertinere Pegasus scribit, licet proprietati accedat: esse enim ueluti proprium fundum, cuius usus fructus ad te non pertineat.
但如果岛屿在紧邻该土地的河中形成,佩加苏斯写道,其用益权不属于用益权人,即使它附属于所有权;因为这就像是一个独立的土地,其用益权并不属于你。
quae sententia non est sine ratione: nam ubi latitet incrementum, et usus fructus augetur, ubi autem apparet separatum, fructuario non accedit.
这一观点并非没有道理:因为在增加部分隐蔽的地方,用益权也会增加,但在它显现为独立物的地方,则不归于用益权人。
§7.1.9.5Aucupiorum quoque et uenationum reditum Cassius ait libro octauo iuris ciuilis ad fructuarium pertinere: ergo et piscationum.
卡西乌斯在《市民法》第八卷中也说,捕鸟和狩猎的收益属于用益权人;因此,捕鱼的收益也是如此。
§7.1.9.6Seminarii autem fructum puto ad fructuarium pertinere ita tamen, ut et uendere ei et seminare liceat: debet tamen conserendi agri causa seminarium paratum semper renouare quasi instrumentum agri, ut finito usu fructu domino restituatur.
另外,我认为苗圃的收益属于用益权人,但条件是允许他既可以出售也可以播种:但是,为了种植该土地,他必须始终更新已备好的苗圃,如同土地的工具一样,以便在用益权终止时将其归还给所有者。
§7.1.9.7Instrumenti autem fructum habere debet: uendendi tamen facultatem non habet.
此外,他应该享有工具的收益;但他没有出售的权力。
nam et si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat pater familias uti, uel salice uel harundine, puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo uendat, nisi forte salicti ei uel siluae palaris uel harundineti usus fructus sit legatus: tunc enim et uendere potest.
因为即使遗赠了土地的用益权,且有一块地,家父过去常常从中获取用于该被遗赠用益权土地的桩子,或者柳树或芦苇,我认为用益权人只能在不从中出售的限度内使用之,除非碰巧遗赠给他是柳林、桩木林或芦苇荡的用益权:因为在这种情况下,他也可以出售。
nam et Trebatius scribit siluam caeduam et harundinetum posse fructuarium caedere, sicut pater familias caedebat, et uendere, licet pater familias non solebat uendere, sed ipse uti: ad modum enim referendum est, non ad qualitatem utendi.
因为特雷巴蒂乌斯也写道,用益权人可以砍伐矮林和芦苇,就像家父过去砍伐那样,并予以出售,即使家父过去不习惯出售而是自己使用:因为这应当取决于数量,而非使用的性质。

词汇与语法注释

  1. §7.1.9.prsic tamen ut boni uiri arbitratu fruatur — "sic tamen ut" 与随后的虚拟式 "fruatur" 连用,表示限制或条件(“但条件是……进行享受”)。"boni uiri arbitratu"(依诚实之人的裁定)为方式夺格,表明用益权人行使权利时的客观行为标准。
  2. §7.1.9.2quasi bonum patrem familias — 在 "quasi"(如同)之后使用的是宾格 "bonum patrem familias" 而非主格,这是因为其与由 "Sabinus ait" 引导的宾格不定式结构中被省略的逻辑主语 "eum"(用益权人,宾格)保持一致。
  3. §7.1.9.7hactenus uti posse, ne ex eo uendat — "hactenus... ne" 是表示限制的句式(“仅在不……的限度内”)。它限定了用益权人仅能将原本不可出售的土地副产品用于自我消费的范围。
  4. §7.1.9.7ad modum enim referendum est, non ad qualitatem utendi — "referendum est" 是动形容词的无人称用法,意为“应当以……为标准”。此处将 "modus"(数量、程度)与 "qualitas utendi"(使用的性质或方式)进行对比,说明只要不超过家父原有的使用量,即便家父过去仅供自用,用益权人亦可出售这些收益。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §7.1.9.pr-7.1.9.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:7.1.9.pr-7.1.9.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。