[TRYPHONINUS libro septimo disputationum. ] §7.1.62.prUsufructuarium uenari in saltibus uel montibus possessionis probe dicitur: nec aprum aut ceruum quem ceperit proprium domini capit, sed aut fructus iure aut gentium suos facit.
[特里封尼努斯《论辩集》第七卷] 合理地认为,使用收益权人可以在该地产的林地或山地中狩猎;并且他所捕获的野猪或鹿,并非作为所有人的专属财产而获取,而是依据收益权或万民法使其归于自己。
§7.1.62.1Si uiuariis inclusae ferae in ea possessione custodiebantur, quando usus fructus coepit, num exercere eas fructuarius possit, occidere non possit? alias si quas initio incluserit operis suis uel post sibimet ipsae inciderint delapsaeue fuerint, hae fructuarii iuris sint? commodissime tamen, ne per singula animalia facultatis fructuarii propter discretionem difficilem ius incertum sit, sufficit eundem numerum per singula quoque genera ferarum finito usu fructu domino proprietatis adsignare, qui fuit coepti usus fructus tempore.
如果在使用收益权开始时,该地产上饲养着关在养殖场内的野兽,那么使用收益权人是否可以利用它们,但不得杀害它们? 另一方面,如果他在开始时凭借自己的劳力关入了一些野兽,或者后来它们自行坠入或陷入其中,这些野兽是否属于使用收益权人的权利范围? 然而,最便利的做法是,为了不因个别动物难以区分而导致关于使用收益权人财产的权利发生不确定,只要在使用收益权终止时,按野兽的每个类别,向所有权人交付与使用收益权开始时相同数量的野兽即可。