[SCAEUOLA libro tertio responsorum. ] §7.1.58.prDefuncta fructuaria mense Decembri iam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense Octobri per colonos sublatis quaesitum est, utrum pensio heredi fructuariae solui deberet, quamuis fructuaria ante kalendas Martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an diuidi debeat inter heredem fructuariae et rem publicam, cui proprietas legata est.
[斯卡埃沃拉《解答录》第三卷] 一名女使用收益权人于十二月去世,而这些土地上所产的一切果实已于十月由小作人收割完毕。 现提出疑问:尽管使用收益权人在应当缴纳租金的三月一日之前去世,该租金是应当全额支付给使用收益权人的继承人,还是应当在使用收益权人的继承人与被遗赠了所有权的城市之间进行分配?
respondi rem publicam quidem cum colono nullam actionem habere, fructuariae uero heredem sua die secundum ea quae proponerentur integram pensionem percepturum.
我回答道:城市对小作人确实没有任何诉权,而根据所提出的事实,使用收益权人的继承人将在到期日获得全额租金。
§7.1.58.1'Sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinae, quae habeo in agro Farrariorum, partem sextam'.
“我将我在法拉里乌斯土地上拥有的蔬菜和韭葱收成收益的六分之一,赠与并遗赠给塞姆普罗尼乌斯。
quaeritur, an his uerbis usus fructus legatus uideatur.
” 现提出疑问:通过这些词句,是否应当认为遗赠了使用收益权?
respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem legatam.
我回答道:遗赠的不是使用收益权,而是从所得收益中分出的部分。
§7.1.58.2Item quaesitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam redactam legauerit.
同样提出疑问:如果不是使用收益权,他是否遗赠了每年收益的六分之一?
respondi quotannis uideri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede adprobetur.
我回答道:除非继承人特别证明相反的情况,否则应认为其是每年遗赠的。