[IDEM libro tertio epistularum.
[同上,《书信集》第三卷。
] §7.1.54.prSub condicione usus fructus fundi a te herede Titio legatus est: tu fundum mihi uendidisti et tradidisti detracto usu fructu: quaero, si non extiterit condicio, aut extiterit et interiit usus fructus, ad quem pertineat.
] 某片土地的用益权由作为继承人的你附条件地遗赠给了提图斯。 你将该土地卖给我并交付,但扣除了用益权。 我问,如果条件未成就,或者条件成就而用益权消灭,该用益权归属于谁?
respondit: intellego te de usu fructu quaerere qui legatus est: itaque si condicio eius legati extiterit, dubium non est, quin ad legatarium is usus fructus pertineat et si aliquo casu ab eo amissus fuerit, ad proprietatem fundi reuertatur: quod si condicio non extiterit, usus fructus ad heredem pertinebit, ita ut in eius persona omnia eadem seruentur, quae ad amittendum usufructum pertinent et seruari solent.
回答:我理解你所问的是关于被遗赠的用益权。 因此,如果该遗赠的条件成就,毫无疑问该用益权归属于受遗赠人,并且如果由于某种原因该用益权被其丧失,它将复归于土地的所有权。 但如果条件未成就,用益权将归属于继承人,其方式是,在继承人本人身上,应遵守关于丧失用益权所涉及的且通常遵守的所有相同规则。
ceterum in eiusmodi uenditione spectandum id erit, quod inter ementem uendentemque conuenit, ut si apparuerit legati causa eum usum fructum exceptum esse, etiamsi condicio non extiterit, restitui a uenditore emptori debeat.
此外,在此类买卖中,应当看买卖双方之间的约定,因此,如果显而易见该用益权是为了遗赠之故而被扣除的,那么即使条件未成就,卖方也应当将其返还给买方。