[FLORENTINUS libro undecimo institutionum.
[佛罗伦丁努斯,《法学阶梯》第十一卷。
] §7.1.42.prSi alii usus, alii fructus eiusdem rei legetur, id percipiet fructuarius, quod usuario supererit: nec minus et ipse fruendi causa et usum habebit.
] 如果同一物的物权使用权遗赠给一人,而收益权遗赠给另一人,则收益权人将收取使用权人所剩余之物;且收益权人自身为了获取收益,也将同样享有使用权。
§7.1.42.1Rerum an aestimationis usus fructus tibi legetur, interest: nam si quidem rerum legetur, deducto eo, quod praeterea tibi legatum est, ex reliquis bonis usum fructum feres: sin autem aestimationis usus fructus legatus est, id quoque aestimabitur, quod praeterea tibi legatum est.
遗赠给你的是财产的用益权,还是评估价值的用益权,这大有不同。 因为如果遗赠的是财产的用益权,在扣除另外遗赠给你的财产后,你将从剩余财产中获得用益权;但如果遗赠的是评估价值的用益权,那么另外遗赠给你的财产也将被计入评估价值。
nam saepius idem legando non ampliat testator legatum: re autem legata etiam aestimationem eius legando ampliare legatum possumus.
因为立遗嘱人通过多次遗赠同一物并不能增加遗赠;但在遗赠某物之后,通过再次遗赠该物的评估价值,我们能够增加遗赠。