[AFRICANUS libro quinto quaestionum. ] §7.1.36.prQui usum fructum areae legauerat, insulam ibi aedificauit: ea uiuo eo decidit uel deusta est: usum fructum deberi existimauit, contra autem non idem iuris esse, si insulae usu fructu legato area, deinde insula facta sit.
某人遗赠了空地的用益权,并在该处建造了一栋公寓楼。 该建筑在他活着时倒塌或被烧毁了。 他认为,空地的用益权仍应被给付;但相反地,如果遗赠的是公寓楼的用益权,后来变成了空地,接着又建成了公寓楼,则法律关系并不相同。
idemque esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum scyphi: licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos esse, quorum usus fructus legatus sit.
同样地,如果杯子的用益权被遗赠,随后被熔化成金属块,然后又重新做成杯子,情况也是一样;因为即使杯子恢复了原来的状态,它们也不再是最初被遗赠用益权的那些杯子了。
§7.1.36.1Stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto usu fructu: Titius decessit: quaesitum est, quid mihi heredem eius praestare oportet.
我与蒂蒂乌斯订立口头协定,在扣除用益权的前提下给付科尔内留斯庄园。 蒂蒂乌斯去世了;人们提出了一个问题:他的继承人应当向我履行什么债务。
respondit referre, qua mente usus fructus exceptus sit: nam si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet persona usus fructus constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum: sin autem id actum sit, ut promissori dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius debiturum.
他回答说,这取决于用益权是以何种意图被扣除的:因为如果当时的用意是,在任何人的身上设定该用益权,那么继承人将仅给付所有权;但如果是为了仅给允诺人本人保留用益权,那么其继承人应当给付完全的所有权。
hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere: etenim si heres, a quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit debiturus.
这一点在遗赠案件中表现得更加明显:因为如果一个被扣除用益权而遗赠所有权的继承人,在依据遗言提起诉讼之前去世,那么其继承人将必须给付完全的所有权,这一点更是不容置疑的。
idemque et si sub condicione similiter legatum sit et pendente condicione heres decessit.
如果同样的遗赠附有条件,且在条件尚未成就时继承人去世,情况也是一样。
§7.1.36.2Usus fructus serui Titio legatus est: cum per heredem staret, quo minus praestaretur, seruus mortuus est: aliud dici non posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti legatarii intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo seruus sit mortuus, usus fructus aestimetur.
一个奴隶的用益权被遗赠给蒂蒂乌斯;当由于继承人的原因导致该给付未履行时,奴隶死亡了。 他表示,只能认为继承人所承担的义务,在于受遗赠人因不发生迟延而享有的利益额,也就是说,用益权应当从发生迟延之日起计算,直至奴隶死亡之日止来进行估价。
cui illud quoque consequens esse, ut si ipse Titius moriatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis aestimatio usus fructus heredi eius praestaretur.
由此也导出一个结论:如果是蒂蒂乌斯本人去世,同样应当将从发生迟延之日到他死亡之日期间的用益权估价给付给他的继承人。