[PAPINIANUS libro septimo decimo quaestionum. ] §7.1.33.prSi Titio fructus, Maeuio proprietas legata sit et uiuo testatore Titius decedat, nihil apud scriptum heredem relinquetur: et id Neratius quoque respondit.
[帕比尼安,于《学问集》第十七卷] 如果将用益权遗赠给提修斯,将所有权遗赠给梅维乌斯,且在遗言人生前提修斯死亡,则指定继承人处将不留有任何东西;这也是内拉蒂乌斯所解答的。
§7.1.33.1Usum fructum in quibusdam casibus non partis effectum optinere conuenit: unde si fundi uel fructus portio petatur et absolutione secuta postea pars altera quae adcreuit uindicetur, in lite quidem proprietatis iudicatae rei exceptionem obstare, in fructus uero non obstare scribit Iulianus, quoniam portio fundi uelut alluuio portioni, personae fructus adcresceret.
一致认为,在某些情况下,用益权不具有份额的效力:因此,如果请求土地或用益权的一部分,并在免责判决之后,随后请求已增加的另一部分,尤里亚努斯写道,在所有权诉讼中已决案抗辩构成阻碍,但在用益权诉讼中不构成阻碍,因为土地的份额如同冲积物增加于份额一样,而用益权则是增加于人。