[ULPIANUS libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.1.25.prSed et si quid stipuletur sibi aut Sticho seruo fructuario donandi causa, dum uult fructuario praestitum, dicendum, si ei soluatur, fructuario adquiri.
[乌尔比安,于《萨宾论》第十八卷] 但是,如果有人为了向用益权人进行赠与,而为自己或为享有用益权的奴隶斯蒂克斯要式口头约定某物,只要他希望将该物提供给用益权人,就应当说,如果向其支付,则该物由用益权人取得。
§7.1.25.1Interdum tamen in pendenti est, cui adquirat iste fructuarius seruus: ut puta si seruum emit et per traditionem accepit necdum pretium numerauit, sed tantummodo pro eo fecit satis, interim cuius sit, quaeritur.
然而,有时这一用益权奴隶为谁取得处于未定状态:例如,如果他购买了一个奴隶并通过交付占有了他,但尚未支付价金,而只是为此提供了担保,在此期间,该奴隶属于谁便成为疑问。
et Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit in pendenti esse dominium eius et numerationem pretii declaraturam, cuius sit: nam si ex re fructuarii, retro fructuarii fuisse.
朱利安在《学说汇纂》第三十五卷中写道,其所有权处于未定状态,而价金的支付将表明他属于谁:因为如果是用益权人的财产支付的,则他自始属于用益权人。
idemque est et si forte stipulatus sit seruus numeraturus pecuniam: nam numeratio declarabit, cui sit adquisita stipulatio.
如果奴隶在打算支付资金的情况下进行了要式口头约定,情况也是一样:因为支付将表明该要式口头约定是为谁取得的。
ergo ostendimus in pendenti esse dominium, donec pretium numeretur.
因此,我们表明,在价金支付之前,所有权处于未定状态。
quid ergo si amisso usu fructu tunc pretium numeretur? Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit adhuc interesse, unde sit pretium numeratum: Marcellus uero et Mauricianus amisso usu fructu iam putant dominium adquisitum proprietatis domino: sed Iuliani sententia humanior est.
那么,如果在丧失用益权后才支付价金,情况又如何? 朱利安在《学说汇纂》第三十五卷中写道,这仍取决于价金是从何处支付的;而马尔切鲁斯和莫里奇亚努斯则认为,一旦用益权丧失,所有权就已经由所有权人取得;但朱利安的观点更为合情合理。
quod si ex re utriusque pretium fuerit solutum, ad utrumque dominium pertinere Iulianus scripsit, scilicet pro rata pretii soluti.
朱利安写道,如果价金是由双方的财产支付的,则所有权属于双方,即按所付价金的比例。
quid tamen si forte simul solverit ex re utriusque, ut puta decem milia pretii nomine debebat et dena soluit ex re singulorum: cui magis servus adquirat? si numeratione solvat, intererit, cuius priores nummos soluat: nam quos postea soluerit, aut uindicabit aut, si fuerint nummi consumpti, ad condictionem pertinent: si uero simul in sacculo soluit, nihil fecit accipientis et ideo nondum adquisisse cuiquam dominium uidetur, quia cum plus pretium soluit seruus, non faciet nummos accipientis.
但是,如果他碰巧同时用双方的财产进行支付,例如,他作为价金债务欠一万,并从每个人的财产中各支付了等额,那么该奴隶更偏向于为谁取得? 如果是通过计数支付,则取决于他先支付了谁的钱币:因为对于他随后支付的钱币,他要么可以请求追回,要么在钱币已被消费的情况下,提起不当得利返还之诉(condictio);但如果是用钱包同时支付的,他没有使之归收受人所有,因此似乎尚未由任何人取得所有权,因为当奴隶支付的金额超过价金时,他不会使这些钱币归收受人所有。
§7.1.25.2Si opera suas iste seruus locauerit et in annos singulos certum aliquid stipuletur, eorum quidem annorum stipulatio, quibus usus fructus mansit, adquiretur fructuario, sequentium uero stipulatio ad proprietarium transit semel adquisita fructuario, quamuis non soleat stipulatio semel cui quaesita ad alium transire nisi ad heredem uel adrogatorem.
如果该奴隶出租了自己的劳务,并约定每年给付一定金额,那么在用益权存续的那些年份的要式口头约定将由用益权人取得,而随后年份的要式口头约定,尽管曾一度由用益权人取得,但却转移给所有权人,尽管一旦为某人取得的要式口头约定通常不会转移给他人,除非是转移给继承人或傲慢收养人。
proinde si forte usus fructus in annos singulos fuerit legatus et iste seruus operas suas locauit et stipulatus est ut supra scriptum est, prout capitis minutione amissus fuerit usus fructus, mox restitutus, ambulabit stipulatio profectaque ad heredem redibit ad fructuarium.
因此,如果碰巧用益权是逐年遗赠的,而该奴隶出租了自己的劳务并如上文所述进行了要式口头约定,随着用益权因人格减等而丧失并随后恢复,该要式口头约定将会发生移动,在转归继承人后,又重新回到用益权人手中。
§7.1.25.3Quaestionis est, an id quod adquiri fructuario non potest proprietario adquiratur.
问题在于,无法为用益权人取得之物是否可以为所有权人取得。
et Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit, quod fructuario adquiri non potest proprietario quaeri.
朱利安在《学说汇纂》第三十五卷中写道,无法为用益权人取得之物由所有权人获得。
denique scribit eum, qui ex re fructuarii stipuletur nominatim proprietario uel iussu eius, ipsi adquirere.
最后,他写道,凡是用益权人的财产,指名所有权人或根据其命令进行要式口头约定的人,是为所有权人本人取得。
contra autem nihil agit, si non ex re fructuarii nec ex operis suis fructuario stipuletur.
相反,如果既非用益权人的财产,亦非通过其劳务为用益权人进行要式口头约定,则该行为无效。
§7.1.25.4Seruus fructuarius si usum fructum in se dari stipuletur aut sine nomine aut nominatim proprietario, ipsi adquirit exemplo serui communis, qui stipulando rem alteri ex dominis cuius res est, nihil agit, quoniam rem suam stipulando quis nihil agit, alteri stipulando adquirit solidum.
用益权奴隶如果约定将用益权给予自身,无论是未指名还是指名所有权人,他都是为所有权人本人取得,这可比照共有奴隶的例子:共有奴隶在为共有主人之一(该物已属于其所有)要式口头约定该物时无效,因为任何人在为自己的物要式口头约定时均无效,但在为另一主人要式口头约定时则取得全部。
§7.1.25.5Idem Iulianus eodem libro scripsit: si seruo fructuarius operas eius locauerit, nihil agit: nam et si ex re mea, inquit, a me stipulatus sit, nihil agit, non magis quam seruus alienus bona fide mihi seruiens idem agendo domino quicquam acquirit.
同一朱利安在同书里写道:如果用益权人向奴隶出租其劳务,该行为无效:他说,“因为即使他从我的财产中与我约定,该行为也无效,这正如一个善意为我服务的他人奴隶通过实施同样的行为,不会为其主人取得任何东西一样。
simili modo, ait, ne quidem si rem meam a me fructuario conducat, me non obligabit.
”他说,同样地,如果他从作为用益权人的我这里承租我的财产,他不会使我承担义务。
et regulariter definiit: quod quis ab alio stipulando mihi adquirit, id a me stipulando nihil agit: nisi forte, inquit, nominatim domino suo stipuletur a me uel conducat.
他并总结出一条规则:凡是某人通过向他人要式口头约定为我取得之物,其通过向我要式口头约定则无效:他说,“除非碰巧他指名其所有权人向我约定或承租。
§7.1.25.6Si duos fructuarios proponas et ex alterius re seruus sit stipulatus, quaeritur, utrum totum an pro parte, qua habet usum fructum, ei quaeratur.
” 如果假设有两个用益权人,而奴隶从其中一方的财产中进行要式口头约定,问题在于,是将其全部还是仅按其享有用益权的份额归其所有。
nam et in duobus bonae fidei possessoribus hoc idem est apud Scaeuolam agitatum libro secundo quaestionum, et ait uolgo creditum rationemque hoc facere, ut si ex re alterius stipuletur, partem ei dumtaxat quaeri, partem domino: quod si nominatim sit stipulatus, nec dubitari debere, quin adiecto nomine solidum ei quaeratur.
因为在有两个善意占有人的情况下,斯卡埃沃拉在《疑义集》第二卷中也探讨过这一相同问题,他说,普遍认为且理当如此:如果是从其中一方的财产中进行要式口头约定,则仅将该部分归其所有,另一部分归主人所有;但如果是指名约定的,则不应怀疑因加上了名字而将全部归其所有。
idemque ait et si iussu eius stipuletur, quoniam iussum pro nomine accipimus.
他说,如果是根据其命令约定的,情况也是一样,因为我们将命令视为等同于指名。
idem et in fructuariis erit dicendum, ut quo casu non totum adquiretur fructuario, proprietatis domino erit quaesitum, quoniam ex re fructuarii quaeri ei posse ostendimus.
在用益权人中也应当这样说,以致在不能全部由用益权人取得的情况下,将由所有权人获得,因为我们已经表明,可以通过用益权人的财产为所有权人获得。
§7.1.25.7Quod autem diximus ex re fructuarii uel ex operis posse adquirere, utrum tunc locum habeat, quotiens iure legati usus fructus sit constitutus, an et si per traditionem uel stipulationem uel alium quemcumque modum, uidendum.
但是,我们所说的可以通过用益权人的财产或劳务取得所有权,是仅在用益权通过遗赠之法设立时才适用,还是在通过交付、要式口头约定或任何其他方式设立时也适用,这一点需要考量。
et uera est Pegasi sententia, quam et Iulianus libro sexto decimo secutus est, omni fructuario adquiri.
而佩加苏斯的观点是正确的,朱利安在第十六卷中也遵循了这一观点,即该规则适用于所有的用益权人。