[IDEM libro octauo decimo ad Sabinum. ] §7.1.13.prSi cuius rei usus fructus legatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprietate.
[同作者,于《萨宾论》第十八卷] 如果遗赠了某物的用益权,所有权人可以就该物要求提供担保,以便通过裁判官的职权来实施此项:因为正如用益权人应当使用和收益一样,所有权的拥有者也应当对其所有权感到放心。
haec autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octauo digestorum probat.
而尤里安在《学说汇纂》第三十八卷中赞同,这适用于所有的用益权。
si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, quam satisdederit se boni uiri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet.
如果遗赠了用益权,在用益权人提供其将依据正直之人的裁决进行使用和收益的担保之前,不应当向其授予诉权;但如果是向数人遗赠了用益权,则应当向他们每个人提供担保。
§7.1.13.1Cum igitur de usu fructu agitur, non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet.
因此,当就用益权进行诉讼时,不仅对已经发生的行为进行裁决,而且还要裁决其在将来应当如何使用和收益。
§7.1.13.2De praeteritis autem damnis fructuarius etiam lege Aquilia tenetur et interdicto quod ui aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit.
此外,对于过去的损害,用益权人既要根据《阿奎里亚法》承担责任,也要根据“关于暴力或隐秘行为的禁止令”承担责任,正如尤里安所说:因为用益权人也如同任何在他人之物上犯下此类行为的其他人一样,显然要对这些诉权以及盗窃诉权承担责任。
denique consultus, quo bonum fuit actionem polliceri praetorem, cum competat legis Aquiliae actio, respondit, quia sunt casus, quibus cessat Aquiliae actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: nam qui agrum non proscindit, qui uites non subserit, item aquarum ductus conrumpi patitur, lege Aquilia non tenetur.
最后,当被问及既然已经存在《阿奎里亚法》的诉权,大法官承诺给予这一诉权有什么好处时,他回答说,因为存在一些《阿奎里亚法》的诉权不适用的情况,所以才指派裁判官,以便用益权人可以依据其裁决进行使用:因为不耕作土地、不补植葡萄藤、以及同样容许水路毁损的人,不根据《阿奎里亚法》承担责任。
eadem et in usuario dicenda sunt.
对于使用权人,也应当得出同样的结论。
§7.1.13.3Sed si inter duos fructuarios sit controuersia, Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit aequissimum esse quasi communi diuidundo iudicium dari uel stipulatione inter se eos cauere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro uicensimo digestorum probat, et ego puto ueram.
但是,如果两个用益权人之间存在争议,尤里安在《学说汇纂》第三十八卷中写道,最公平的是给予类似于分割共有物之诉的审判,或者他们通过相互之间的要式口头约定来保证如何进行收益:因为尤里安说,大法官既然可以用自己的管辖权来调解他们,为什么要容许他们走向武力和争吵呢? 塞尔苏斯在《学说汇纂》第二十卷中也赞同这一观点,我也认为它是正确的。
§7.1.13.4Fructuarius causam proprietatis deteriorem facere non debet, meliorem facere potest.
用益权人不得使所有权人的状况恶化,但可以使其改善。
et aut fundi est usus fructus legatus, et non debet neque arbores frugiferas excidere neque uillam diruere nec quicquam facere in perniciem proprietatis.
如果是遗赠了土地的用益权,他既不得砍伐结果实的树木,也不得拆毁别墅,也不得做任何损害所有权的事情。
et si forte uoluptarium fuit praedium, uirdiaria uel gestationes uel deambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit deicere, ut forte hortos olitorios faciat uel aliud quid, quod ad reditum spectat.
如果该土地碰巧是供娱乐之用的,拥有因不结果实的树木而显得阴凉且优美的绿地、车马道或散步道,他不得将其砍伐,以便例如建造菜园或用于其他着眼于收益的目的。
§7.1.13.5Inde est quaesitum, an lapidicinas uel cretifodinas uel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est.
由此产生了一个问题:他自己是否可以开建石矿场、白垩土开采场或沙石开采场? 我认为,如果他不需要为此占用土地的必需部分,他自己确实可以开建。
proinde uenas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri et argenti et sulpuris et aeris et ferri et ceterorum fodinas uel quas pater familias instituit exercere poterit uel ipse instituere, si nihil agriculturae nocebit.
因此,他也可以探测石矿和此类矿物的矿脉:所以,如果是农业不受任何损害,他既可以经营家父开建的金矿、银矿、硫磺矿、铜矿、铁矿及其他矿场,也可以自己开建。
et si forte in hoc quod instituit plus reditus sit quam in uineis uel arbustis uel oliuetis quae fuerunt, forsitan etiam haec deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem.
如果他开建的矿场比原有的葡萄园、灌木林或橄榄林有更多的收益,那么他也许甚至可以砍伐这些植物,因为他确实被允许改善所有权。
§7.1.13.6Si tamen quae instituit usufructuarius aut caelum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desideratura opificum forte uel legulorum, quae non potest sustinere proprietarius, non uidebitur uiri boni arbitratu frui: sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi quod ad fructum percipiendum necessarium sit.
但是,如果用益权人开建的设施要么败坏土地的空气(环境),要么可能需要大量的工匠或采摘工人的设备(人手),而所有权人无法承受,则他不应被视为依据正直之人的裁决进行收益;而且他不得在土地上建造任何建筑物,除非是为了收取果实所必需的。
§7.1.13.7Sed si aedium usus fructus legatus sit, Nerua filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum.
但是,如果是遗赠了房屋的用益权,小内尔瓦说他甚至可以开设采光窗:而且他还可以涂抹色彩、饰以壁画、铺设大理石、安放小雕像以及任何用于装饰房屋的东西。
sed neque diaetas transformare uel coniungere aut separare ei permittetur, uel aditus posticasue uertere, uel refugia aperire, uel atrium mutare, uel uirdiaria ad alium modum conuertere: excolere enim quod inuenit potest qualitate aedium non immutata.
但是,他不被允许改造、合并或拆分房间,或者改变出入口和后门的方向,或者开设避难口,或者改变中庭,或者将绿地改为另一种样式:因为他可以在不改变房屋性质的前提下美化他所发现的事物。
item Nerua eum, cui aedium usus fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamuis lumina non obscurentur, quia tectum magis turbatur: quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit.
同样,内尔瓦认为,被遗赠房屋用益权的人不得将房屋建得更高,即使采光没有被遮挡,因为屋根会受到更大程度的扰动:拉贝奥就所有权人也写过同样的观点。
idem Nerua nec obstruere eum posse.
同一内尔瓦也认为,用益权人亦不得阻塞采光。
§7.1.13.8Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius non debet nec per cenacula diuidere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi domum locare.
同样,如果是遗赠了住宅的用益权,用益权人不得在其中开设出租房,也不得用阁楼来分割房屋;尽管他可以出租,但必须作为一整栋住宅来出租。
nec balineum ibi faciendum est.
而且那里不得建造浴室。
quod autem dicit meritoria non facturum ita accipe quae uolgo deuersoria uel fullonica appellant.
至于他说不得开设出租房,你应当理解为通常被称为客栈或洗染店(缩绒厂)的场所。
ego quidem, et si balineum sit in domo usibus dominicis solitum uacare in intima parte domus uel inter diaetas amoenas, non recte nec ex boni uiri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lauet, non magis quam si domum ad stationem iumentorum locauerit, aut si stabulum quod erat domus iumentis et carruchis uacans, pistrino locauerit,
对我来说,即使住宅深处或在优美房间之间有一处通常空闲供主人使用的浴室,如果他开始将其出租以便公众沐浴,这既不正确,也不符合正直之人的裁决,这并不比他将住宅出租作牲畜停放站,或者将原本空置供住宅车马使用的马厩出租给磨坊更为正当。