[PAPINIANUS libro sexto quaestionum.
[帕皮尼安,见其《疑义集》第六卷。
] §6.1.62.prSi nauis a malae fidei possessore petatur, et fructus aestimandi sunt, ut in taberna et area quae locari solent.
] 如果向恶意占有者索要船只,则必须对其孳息进行评估,就像通常出租的店铺和空地一样。
quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres non attingit, usuras praestare non cogitur: nam etsi maxime uectura sicut usura non natura peruenit, sed iure percipitur, tamen ideo uectura desiderari potest, quoniam periculum nauis possessor petitori praestare non debet, cum pecunia periculo dantis faeneretur.
这与以下事实并不矛盾:对于继承人未动用的寄存钱款,无须强迫其支付利息。 因为,即使运费像利息一样,并非自然产生,而是基于法律获取,但仍然可以要求运费,其原因在于,占有者无需向索要者承担船只的风险,而钱款则是以出借人的风险而带息借出的。
§6.1.62.1Generaliter autem cum de fructibus aestimandis quaeritur, constat animaduerti debere, non an malae fidei possessor fruitus sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset.
然而,一般而言,在涉及评估孳息的问题时,公认应当注意的不是恶意占有者是否获取了孳息,而是如果索要者被允许占有,他是否本可以获取孳息。
quam sententiam Iulianus quoque probat.
尤里安也赞同这一观点。