[PAULUS libro sexto ad edictum.
[保罗,见其《告示批注》第六卷。
] §6.1.6.prSi in rem aliquis agat, debet designare rem, et utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem significat.
] 如果有人提起对物之诉,他应当指明该物,以及他是请求全部还是部分,以及请求多少份额:因为物的称呼所指的并非属,而是种。
Octauenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae uero numerum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur.
奥克塔维努斯如此下定义:对于未经加工的材料应当说明重量,对于印制的材料应当说明数量,而对于制成的成品则应当说明形状:并且当该物是以计量来确定时,也应当说明其计量。
et si uestimenta nostra esse uel dari oportere nobis petamus, utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an noua.
如果我们请求判定衣服属于我们,或者应当交付给我们,我们是否应当说明它们的数量,或者还要说明颜色? 比较妥当的看法是两者都需要说明:因为强迫我们说明它们是旧的还是新的,那是苛刻的。
quamuis et in uasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata uel rutunda, uel pura an caelata sint, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est nec ita coartanda res est: licet in petendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: ueluti 'qui ex illa hereditate est', 'qui ex illa natus est'.
尽管在器皿的情形下也会遇到困难:是否只须说明是“大盘”,还是还要说明是方形的还是圆形的、是素面的还是雕刻的? 这些细节本身在诉讼请求中也很难一一写明,且不应当如此苛刻地限制:虽然在请求返还奴隶时,应当说明他的名字,以及他是童仆还是青年,尤其是当有数人同名时:但如果我不知道他的名字,就应当使用对他的描述,例如“属于那份遗产的人”、“那名女奴所生的人”。
item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit.
同样,准备请求土地的人,应当说明其名称以及坐落于何处。