[IDEM libro septuagensimo primo ad edictum. ] §50.17.157.prAd ea, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, ueluti tutoribus et curatoribus obtemperauerint.
[同上,著《告示注解》第七十一卷] 对于不具有重罪或恶行之残暴性的行为,如果奴隶服从了主人,或服从了处于主人地位的人(例如监护人和保佐人),则奴隶应予免责。
§50.17.157.1Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet.
凡恶意使自己不再占有者,应始终被视为如同占有该物一样。
§50.17.157.2In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non tantum in id quod peruenit, uerum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est.
在契约中,继承人因其所继承之人的恶意,不仅在所获利益的限度内承担责任,而且要承担全部责任,即每人按照其作为继承人的份额承担。