[IDEM libro sexto ad Plautium. ] §50.16.79.prImpensae necessariae' sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.
[同前作者,《普劳提乌斯注解》第六卷] “必要费用”是指,如果不予以支出,该物便会灭失或变坏的费用。
' §50.16.79.1Utiles impensas' esse Fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum.
富尔奇尼乌斯说,“有益费用”是指那些使嫁妆变得更好,而不仅仅是不让它变坏,并由此使妇女获得收益的费用:例如超出必要程度的果园开垦,以及奴隶儿童的教育。
quorum nomine onerari mulierem ignorantem uel inuitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere.
不应当以这些费用的名义加重不知情或不情愿的妇女的负担,免得她被迫失去土地或奴隶。
in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus. '
在这些费用中,我们通常会认为,在作为嫁妆的公寓楼里增建的磨坊和仓库也包括在内。
§50.16.79.2Uoluptariae' sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sunt uiridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae.
“奢靡费用”是指那些仅能美化外观,却不能增加收益的费用:例如绿化、喷泉、大理石饰面、保护性粉刷和壁画。