[ULPIANUS libro quinquagensimo nono ad edictum. ] §50.16.49.pr'Bonorum' appellatio aut naturalis aut ciuilis est.
[乌尔比安,《告示注解》第五十九卷] “财产”这一名称或是自然法上的,或是市民法上的。
naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse.
自然法上,“财产”因其“祝福”——即令人幸福——而得名:所谓“祝福”即是有益。
in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur uel superficiaria sint.
然而应当知道,在我们的财产中,不仅算入那些属于我们所有权之物,也算入由我们善意占有之物,或是作为地上权对象之物。
aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse uidentur.
同样,如果在诉权、请求权、追及权中存在什么,也将被列入财产;因为所有这些都被视为属于财产。