[IDEM libro quinquagensimo nono ad edictum. ] §50.16.46.prPronuntiatum' et 'statutum' idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius habent cognoscendi.
[同上,《告示注解》第五十九卷] “宣告”与“决定”具有相同的效力:因为我们通常不加区别地称那些拥有审理权的人既“宣告”了也“决定”了。
' §50.16.46.1Matrem familias' accipere debemus eam, quae non inhoneste uixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant.
我们应当将“家母”理解为那些生活并非不体面的妇女:因为是品行将家母与其他妇女区分并隔离开来。
proinde nihil intererit, nupta sit an uidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores.
因此,她是已婚还是寡妇,是自由人还是解放自由人,这都无关紧要:因为既不是婚姻也不是出身造就了家母,而是良好的品行。