[IDEM libro secundo de omnibus tribunalibus. ] §50.16.198.pr'Urbana praedia' omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt uel alia meritoria in uillis et in uicis, uel si praetoria uoluptati tantum deseruientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia.
[同人,载于《论所有法庭》第二卷] 我们把“城市地产”理解为所有的建筑物,不仅包括那些在城镇中的建筑物,而且如果碰巧在别墅和村庄中有马厩或其他出租房,或者是有仅供娱乐用的庄园宅邸,也是如此:因为决定城市地产的是其性质,而不是其地点。
proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri.
因此,如果建筑物中建有花园,也应当说它们包含在“城市地产”的称呼之中。
plane si plurimum horti in reditu sunt, uinearii forte uel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.
显然,如果花园主要用于获取收益,例如葡萄园甚至菜园,那么这些就更不属于城市地产了。