[PAULUS libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. ] §50.16.144.prLibro memorialium Massurius scribit 'pellicem' apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen uiuebat: quam nunc uero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari.
[保罗,著《论尤里乌斯与巴比乌斯法》第十卷]\n\n马苏里乌斯在《备忘录》中写道,在古代,凡不是妻子但仍与某男子共同生活的女子,即被视为“女伴(pellex)”;而如今,若用其真实的名字则称她为“女友(amica)”,若用稍微体面一点的名字则称她为“同居妾(concubina)”。
Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc uolgo uocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam παλλακὴν Graeci uocant.
格拉尼乌斯·弗拉库斯在《论巴比里乌斯法》中写道,如今人们通常将与有妻之夫发生肉体关系的女子称为“女伴”;而有些人[则将下述女子称为女伴]:即未经婚礼而在家中处于妻子地位的女子,希腊人称之为“帕拉刻(pallake)”。