[CALLISTRATUS libro primo de cognitionibus. ] §50.13.5.prCognitionum numerus cum ex uariis causis descendat, in genera diuidi facile non potest, nisi summatim diuidatur.
[卡利斯特拉特,著《特别审理》第一卷] 鉴于特别审理的数量源于多种原因,若不进行简要划分,则不易将其分为若干类别。
numerus ergo cognitionum in quattuor fere genera diuidi potest: aut enim de honoribus siue muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur.
因此,特别审理的数量大致可分为四类:因为,要么是在讨论关于担任名誉职务或履行公共义务,要么是在争执关于金钱事务,要么是在审理关于某人的社会评价,要么是在纠问关于死罪。
Existimatio est dignitatis inlaesae §50.13.5.1status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.
社会评价乃是未受损害之尊严的状态,它为法律和习俗所承认,并因我们的违法行为而根据法律的权威而被削弱或消灭。
§50.13.5.2Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis uel cum ordine mouetur uel cum prohibetur honoribus publicis fungi uel cum plebeius fustibus caeditur uel in opus publicum datur uel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.
社会评价被削弱,发生在保留自由的同时,我们因关于尊严状态而受到处罚:例如某人被放逐时,或被从其等级中除名时,或被禁止担任公职时,或平民被鞭笞时,或被送去进行公共劳动时,或当某人陷入永久告示中列为不名誉原因的情形时。
§50.13.5.3Consumitur uero, quotiens magna capitis minutio interuenit, id est cum libertas adimitur: ueluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum euenit, uel cum plebeius in opus metalli uel in metallum datur: nihil enim refert, nec diuersa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli subiciuntur.
然而,当发生重大的人格减损时,即当自由被剥夺时,社会评价即告消灭:例如被禁止水与火时(这发生于被流放者的身上),或者平民被送去矿山劳动或送入矿山时:因为这并没有区别,矿山劳动与矿山的刑罚也无不同,唯一的例外是,从矿山劳动中逃跑的人不处以死刑,而是处以矿山刑。