[POMPONIUS libro sexto epistularum et uariarum lectionum. ] §50.12.14.prSi quis sui alieniue honoris causa opus facturum se in aliqua ciuitate promiserit, ad perficiendum tam ipse quam heres eius ex constitutione diui Traiani obligatus est.
[蓬波尼乌斯,著《书信与杂选集》第六卷] 如果有人为了自己或他人的公职而在某城市允诺建造一项工程,根据神君图拉真宪令的规定,不仅他本人,连他的继承人也有义务将其完成。
sed si quis ob honorem opus facturum se ciuitate aliqua promiserit atque inchoauerit et priusquam perficeret, decesserit: heres eius extraneus quidem necesse habet aut perficere id aut partem quintam patrimonii relicti sibi ab eo, qui id opus facere instituerat, si ita mallet, ciuitati, in qua id opus fieri coeptum est, dare: is autem, qui ex numero liberorum est, si heres exstitit, non quintae partis, sed decimae concedendae necessitate adficitur.
但是,如果有人因公职而允诺在某城市建造一项工程并已动工,但在完成之前去世:如果他是局外继承人,确有必要要么将其完成,要么在自己更愿意的情况下,将开始建造该工程之人遗留给他的财产的五分之一,赠予开始建造该工程的城市;然而,属于子女之列的人,如果成为了继承人,则不受提供五分之一、而仅受提供十分之一的义务的约束。
et haec diuus Antoninus constituit.
这些是神君安东尼努斯所规定的。