Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.4.1.pr-5.4.1.5

共同占有下按份额提起遗产请求

第 1057 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节论述了在共同继承人或第三人共同占有遗产的情况下,如何根据各自份额提起继承权请求,以及随之而来的法官职权抵销和对不确定份额的请求。

[ULPIANUS libro quinto ad edictum. ] §5.4.1.prPost actionem, quam proposuit praetor ei qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere qui partem hereditatis petit.
裁判官向主张继承权独占属于自己的人提起诉讼之后,顺理成章地也应当向请求部分继承权的人提起诉讼。
§5.4.1.1Qui hereditatem uel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur quod possessor occupauit, sed ex suo iure: et ideo siue ex asse heres sit, totam hereditatem uindicabit, licet tu unam rem possideas, siue ex parte, partem, licet tu totam hereditatem possideas.
请求继承权或部分继承权的人,并不根据占有人所占有的份额来衡量,而是根据其自身的权利:因此,无论他是全部继承人,即便你只占有一件物品,他也将请求全部继承权;或者他是部分继承人,即便你占有全部继承权,他也将请求部分继承权。
§5.4.1.2Quin immo si duo possideant hereditatem et duo sint, qui ad se partes pertinere dicant, non singuli a singulis petere contenti esse debent, puta primus a primo uel secundus a secundo, sed ambo a primo et ambo a secundo: neque enim alter primi, alter secundi partem possidet, sed ambo utriusque pro herede.
不仅如此,如果两人占有继承财产,且有两人声称部分继承权属于自己,他们不应满足于仅向特定的个人进行请求,例如,第一人向第一人请求,或者第二人向第二人请求,而是两者都向第一人,且两者都向第二人进行请求:因为既不是一方占有第一人的份额,另一方占有第二人的份额,而是两者都作为继承人占有双方的份额。
et si possessor et petitor possideant hereditatem, cum unusquisque eorum partem dimidiam hereditatis sibi adserat, inuicem petere debebunt, ut partes rerum consequantur: aut si controuersiam sibi non faciunt hereditatis, familiae herciscundae experiri eos oportebit.
如果占有人和请求人共同占有继承财产,且他们各自声称自己拥有继承财产的二分之一,那么他们必须相互请求,以便获得财产的份额;或者,如果他们之间不就继承权发生争议,他们将必须提起遗产分割之诉。
§5.4.1.3Si ego ex parte me dicam heredem, coheres autem meus possideat hereditatem cum extraneo, cum non plus coheres haberet sua parte, utrum a solo extraneo an uero et a coherede deberem petere hereditatem, quaeritur.
如果我声称自己是部分继承人,而我的共同继承人与一个外人共同占有继承财产,由于共同继承人占有的份额并未超出其自身份额,那么问题在于:我应当仅向该外人请求继承权,还是也应当向该共同继承人请求。
et Pegasus fertur existimasse a solo extraneo me petere debere eumque restituturum quidquid possidet, et fortassis hoc officio iudicis debeat fieri: ceterum ratio facit, ut a duobus petam hereditatem, hoc est et a coherede meo, et ille quoque dirigat actionem aduersus exterum possessorem: sed Pegasi sententia utilior est.
据说佩加苏斯认为,我应当仅向该外人请求,且该外人将返还其所占有的一切,这或许应当通过裁判官的职权来履行;然而,法理的要求是,我应当向两人请求继承权,即也向我的共同继承人请求,并且他也应当对外部占有人提起诉讼。 但佩加苏斯的观点更为实用。
§5.4.1.4Item si, cum me ex parte dimidia heredem dicerem, trientem hereditatis possiderem, deinde residuum sextantem uelim persequi, qualiter agam uideamus.
同样,如果在我声称自己是二分之一继承人的同时,占有了继承财产的三分之一,接着又想追讨剩余六分之一份额,让我们看看我应该如何行动。
et Labeo scribit utique partem dimidiam me petere debere a singulis: sic fieri ut a singulis sextantem consequar, et habebo bessem: quod uerum puto: sed ipse tenebor ad restitutionem sextantis ex triente quem possidebam.
拉贝奥写道,我无论如何都应当向每个人请求二分之一的份额:这样一来,我将从每个人那里获得六分之一,我将拥有三分之二。 我认为这是正确的。 但我自己也必须从我原先占有的三分之一中,承担返还六分之一的义务。
et ideo officio iudicis inuicem compensatio erit admittenda eius quod possideo, si forte coheredes sint a quibus hereditatem peto.
因此,通过裁判官的职权,如果我向其请求继承权的人恰好是共同继承人,那么我所占有之份额的相互抵销应当被允许。
§5.4.1.5Interdum praetor incertae partis hereditatis petitionem indulget idoneis causis interuenientibus: ut puta est defuncti fratris filius, sunt et uxores defunctorum fratrum praegnates: quam partem fratris filius hereditatis uindicet incertum est, quia quot edantur fratrum defuncti filii incertum est.
有时,若存在正当原因,裁判官会准许对不确定份额的继承权提起请求:例如,有已故兄弟的儿子,同时又有已故兄弟的怀有身孕的妻子们:由于不知道这些已故兄弟还将出生多少个儿子,因此该兄弟的儿子应当请求继承财产的哪个份额是不确定的。
aequissimum igitur est incertae partis uindicationem ei concedi.
因此,允许其提起对不确定份额的请求是非常公平的。
non audenter itaque dicetur, ubicumque merito quis incertus est quam partem uindicet, debere ei incertae partis uindicationem concedi.
所以,可以毫不夸张地说,凡是因正当理由而无法确定自己应请求何种份额的人,都应当被准许提起不确定份额的请求。

词汇与语法注释

  1. §5.4.1.prconsequens fuit — 无人称结构。不定式短语 "ei proponere qui..." 充当实际上的主语。"et ei" 中的 "et" 具有副词性意义“也”。
  2. §5.4.1.1ex asse — 罗马法中的技术术语,意为全额继承(单一继承人)。相反,“ex parte” 表示部分或共同继承。
  3. §5.4.1.2familiae herciscundae — 属格结构。此处指遗产分割之诉("actio familiae herciscundae"),省略了名词 "actione" 或 "iudicio"。
  4. §5.4.1.3cum non plus coheres haberet sua parte — 带有虚拟式未完成过去时 "haberet" 的 cum 引导的状况或原因从句。它指出了一个客观事实或假设,即共同继承人占有的份额并未超出其自身份额("plus ... sua parte",其中 "sua parte" 是比较夺格)。
  5. §5.4.1.4officio iudicis — 工具/方式夺格。“通过裁判官的职权”。它指的是裁判官根据自由裁量和公平原则做出的调整,而非根据裁判官告示或严格法(strictum ius)产生的自动效力。
  6. §5.4.1.5non audenter — 类似于双重否定的婉转陈述(litotes)。“可以毫不夸张地说(非轻率地)”用以强调该陈述是合理的或完全正当的。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.4.1.pr-5.4.1.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.4.1.pr-5.4.1.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。