[IDEM libro sexto quaestionum. ] §5.3.50.prHereditas etiam sine ullo corpore iuris intellectum habet.
[同上《设问集》第六卷]即使没有任何有形物,遗产也具有法律上的概念。
§5.3.50.1Si defuncto monumentum condicionis implendae gratia bonae fidei possessor fecerit, potest dici, quia uoluntas defuncti uel in hoc seruanda est, utique si probabilem modum faciendi monumenti sumptus, uel quantum testator iusserit, non excedat, eum, cui aufertur hereditas, impensas ratione doli exceptione aut retenturum aut actione negotiorum gestorum repetiturum, ueluti hereditario negotio gesto: quamuis enim stricto iure nulla teneantur actione heredes ad monumentum faciendum, tamen principali uel pontificali auctoritate compelluntur ad obsequium supremae uoluntatis.
如果善意占有人为了履行条件而为死者建造了墓碑,可以说——因为死者的意愿在此事上亦应得到遵守,特别是如果建造墓碑的费用没有超过合理的限度,或者没有超过遗嘱人所命令的数额——那被剥夺遗产之人,将通过欺诈抗辩保留该费用,或者通过无因管理之诉予以追偿,犹如管理了遗产事务一样。 因为,虽然根据严格法,继承人并不因任何诉讼而承担建造墓碑的义务,但他们仍会受到皇帝或祭司权威的强制,以服从最终的意愿。