Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.36.pr-5.3.36.5

涉及家子奴隶的遗产请求与占有者责任

第 1034 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段阐述了涉及奴隶或家子的遗产请求诉讼规则、杀害遗产中奴隶的法律后果、恶意占有者失去占有后的责任、善意占有者获利判定时间以及扣除必要费用后的孳息计算。

[PAULUS libro uicensimo ad edictum. ] §5.3.36.prSi a domino uel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio uel seruo mortuo uel seruo manumisso uel emancipato filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus uel pater deducere potest? Iulianus uerius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur.
[保罗著《告示评注》第二十卷] 若向占有价金的主人或父亲请求遗产,在儿子或奴隶死亡、或奴隶获得解放、或儿子获得自立之后,是否应当在一年之内提起诉讼? 以及主人或父亲是否可以扣除欠其自身的债务? 尤里安认为更正确的观点是——普罗库卢斯也曾作此答复——应当给予永久性的诉权,且不应当扣除欠其自身的债务,因为这不是关于特有财产的诉讼,而是请求遗产。
haec recte, si pretia habeat seruus uel filius familias.
若奴隶或家子占有该价金,这些说法是正确的。
quod si propterea hereditas petatur a domino, quod seruus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur.
但如果是因为奴隶是债务人而向主人请求遗产,则应当同样对待,犹如提起关于特有财产的诉讼一般。
idem dicendum Mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam seruus uel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solui potest.
毛里奇亚努斯表示,即使奴隶或儿子已经消费了从价金中获得的钱款,但若能另外从其特有财产中予以偿还,也应作同样认定。
§5.3.36.1Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum.
然而,毫无疑问,也可以向家子请求遗产,因为他具有返还的能力,正如在提出之诉中一样。
multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se praestauit.
我们更有理由说,可以向这样的家子请求遗产:当他是家父并占有该遗产时,自愿让自己被收养。
§5.3.36.2Si possessor hereditarium seruum occiderit, id quoque in hereditatis petitione ueniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum uelit sibi eum condemnari, ut caueat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi esse actionem legis Aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice.
若占有者杀害了属于遗产的奴隶,这也将纳入遗产请求之诉中。 但蓬波尼乌斯认为,原告必须做出选择:是希望被告因该奴隶而被判向其赔偿,并保证自己不会提起阿奎利亚法之诉;还是宁愿由法官免除对该物的估价,保留自己完整的阿奎利亚法之诉诉权。
quae electio locum habet, si ante aditam hereditatem occisus sit seruus: nam si postea, ipsius actio propria effecta est nec ueniet in hereditatis petitionem.
这一选择适用于在接受遗产之前奴隶被杀害的情形:因为如果是在这之后,该诉权已成为继承人自身的专属诉权,而不会纳入遗产请求之诉中。
§5.3.36.3Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad uerba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit.
若恶意占有者因欺诈而停止占有,而该物灭失的方式,与即使其保持原占有状态也会灭失的方式相同:就元老院决议的字面意思而言,恶意占有者的处境要好于善意占有者,因为恶意占有者若因欺诈而停止占有,应如其仍在占有一般被判承担责任,并未加上“若该物已灭失”的限定。
sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor.
然而毫无疑问,他的处境不应当好于善意占有者。
itaque et si pluris uenierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid praedo.
因此,即使该物以更高的价格售出,选择权也应当属于原告,以便其获取价金:否则,恶意占有者将会获取某种利益。
§5.3.36.4Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse.
关于善意占有者应当在何时显得更为富有,存在争议:但更可取的观点是应当看判决之时。
§5.3.36.5Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conseruandorumque eorum gratia fiunt.
孳息是指扣除为了获取、收集和保存它们所支出的费用后的部分。
quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, uerum etiam in praedonibus, sicut Sabino quoque placuit.
这不仅是自然理法对善意占有者的要求,对恶意占有者也是如此,正如萨宾也赞同的那样。

词汇与语法注释

  1. 5.3.36.prfilio uel seruo mortuo uel seruo manumisso uel emancipato filio — 这些均为独立夺格(ablative absolute),表示时间契机(“在……死亡后、在……获得解放后”),即起算提起诉讼的一年期限(intra annum)的起点。
  2. 5.3.36.prnon de peculio agatur, sed hereditas petatur — 此处使用虚拟式现在时被动语态,是因为这些动词位于由 quia 引导的从属节中,而该从属节又嵌套在依赖于尤里安陈述(ait)的对格加不定式结构(uerius esse ... perpetuo actionem dandam)内,用以表示主观原因或转述性语气。
  3. 5.3.36.2caueat se non acturum lege Aquilia — 由 ut 引导的虚拟式动词 caueat 在形式上是目的或结果从句,但在实质上表示对原告施加的“条件”(即保证不会再依据阿奎利亚法提起诉讼),以作为在遗产请求之诉中获得胜诉判决的前提。
  4. 5.3.36.3ita condemnatur atque si possideret — atque si(或 ac si)引导条件比较从句(“犹如、恰似”),其中的未完成过去时虚拟式 possideret 表示与当前事实相反的虚拟情况(即“犹如他仍在占有”,尽管他实际上已不再占有)。
  5. 5.3.36.5deductis impensis — 此处为独立夺格(ablative absolute)结构,表示条件或前提(“在扣除费用后”)。它表明在法律上,“孳息”(fructus)的概念是指扣除为了获取和保存它们所支出的必要费用后的净收益,而非毛收益。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.36.pr-5.3.36.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.36.pr-5.3.36.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。