Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.25.12-5.3.25.20

善意占有者支出费用与消费遗产的清算

第 1023 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了善意占有者因预期获得遗产而支出个人财产时的结算规则、共同继承或错误继承下的消费责任、日常开支的扣除标准、向第三方买受人追回已售遗产时的抗弁关系,以及这些规则在遗产分割之诉中的适用。

[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.25.12Si quis re sua lautius usus sit contemplatione delatae sibi hereditatis, Marcellus libro quinto digestorum putat nihil eum ex hereditate deducturum, si eam non attigit.
如果有人因预期归属于自己的遗产而更奢侈地消费了自己的财产,马尔切鲁斯在《学说汇纂》第五卷中认为,如果他没有动用该遗产,他不能从遗产中扣除任何东西。
§5.3.25.13Simili modo et si mutuam pecuniam accepit, quasi diues se deceperit.
同样地,如果他借了债,他也像富人一样欺骗 expenditures 了自己。
§5.3.25.14Si tamen pignori res hereditarias dedit, uidendum, an uel sic attingatur hereditas: quod est difficile, cum ipse sit obligatus.
然而,如果他将遗产中的物品予以抵押,则须探讨:通过这种方式是否也算动用了遗产? 这是困难的,因为他自己承担了债务。
§5.3.25.15Adeo autem qui locupletior factus non est non tenetur, ut si quis putans se ex asse heredem partem dimidiam hereditatis sine dolo malo consumpserit, Marcellus libro quarto digestorum tractat, num non teneatur, quasi id quod erogauerit ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes: nam et si is qui heres non erat totum, quidquid apud se fuit, consumpsisset, sine dubio non tenetur, quasi locupletior non factus.
而且,未获利者免于承担责任的规则是如此彻底,以至于如果有人自以为是独占继承人,在无恶意的情况下消费了遗产的一半,马尔切鲁斯在《学说汇纂》第四卷中探讨,他是否不应当承担责任,就好像他所消费的是不属于他而属于共同继承人的那部分:因为如果非继承人消费了其占有的全部遗产,毫无疑问他因未获利而不承担责任。
sed in proposita quaestione tribus uisionibus relatis, una prima: deinde alia posse dici totum quod superest restituere eum debere, quasi suam partem consumpserit: tertia utrique quod consumptum est decedere: ait utique nonnihil restituendum, de illo dubitat, utrum totum an partem restituendam dicat: puto tamen residuum integrum non esse restituendum, sed partem eius dimidiam.
但在所提出的问题中,有三种观点被报告:第一种观点[不承担责任];第二种观点认为可以说他应当返还所有剩余的部分,就好像他消费的是自己的份额;第三种观点认为消费的部分应当从双方的份额中扣除。 马尔切鲁斯认为无论如何必须返还一部分,但他对于应当说返还全部还是部分表示怀疑。 然而我认为,不应当返还全部剩余部分,而应当返还其一半。
§5.3.25.16quod autem quis ex hereditate erogauit, utrum totum decedat an uero pro rata patrimonii eius? ut puta penum hereditarium ebibit: utrum totum hereditati expensum feratur an aliquid et patrimonio eius? ut in id factus locupletior uideatur, quod solebat ipse erogare ante delatam hereditatem: ut si quid lautius contemplatione hereditatis impendit, in hoc non uideatur factus locupletior, in statutis uero suis sumptibus uideatur factus locupletior: utique enim etsi non tam laute erogasset, aliquid tamen ad uictum cottidianum erogasset.
但是,某人从遗产中支付的开支,是全部由遗产负担,还是按照其个人财产的比例分摊? 例如,他喝光了属于遗产的储粮或饮料:这应当全部计入遗产的账目,还是应当有部分由其个人财产负担? 以便使他因免于在接受遗产前通常要支付的开支而显得获得了利益。 因此,如果是因预期得到遗产而更奢侈地支出的部分,他在此限度内不被视为获得了利益;但在其常规开支上,他应当被视为获得了利益。 因为即使他没有进行如此奢侈的支出,他仍然会为日常生计支出一些费用。
nam et diuus Marcus in causa Pythodori, qui rogatus erat quod sibi superfuisset ex hereditate reddere, decreuit ea, quae alienata erant non minuendi fideicommissi nec pretium in corpus patrimonii Pythodori redisse, et ex proprio Pythodori patrimonio et ex hereditate decedere, non tantum ex hereditate.
因为神君马尔库斯在皮托多鲁斯一案中(皮托多鲁斯被要求向信托受益人归还其所剩的遗产),判定那些在没有减少信托意图下被处分且代金未流入皮托多鲁斯个人财产的物品,应当同时从皮托多鲁斯的个人财产和遗产中扣除,而不仅是从遗产中扣除。
et nunc igitur statuti sumptus utrum ex hereditate decedent exemplo rescripti diui Marci an ex solo patrimonio, uidendum erit: et uerius est, ut ex suo patrimonio decedant ea quae et si non heres fuisset erogasset.
因此,现在也必须探讨:常规开支是应当效仿神君马尔库斯的敕答示例从遗产中扣除,还是仅从个人财产中扣除? 而更正确的做法是,那些即使他不是继承人也会支出的常规费用,应当由其个人财产承担。
§5.3.25.17Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, uindicare petitor ab emptore possit? et si uindicet, an exceptione non repellatur 'quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui uenum dedit', quia non uidetur uenire in petitionem hereditatis pretium earum, quamquam uicti emptores reuersuri sunt ad eum qui distraxit? et puto posse res uindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent.
同样,如果善意占有者出售了物品,且未因价金而获利,若物品尚未因时效取得,遗产请求人是否可以向买受人追回这些具体的物品? 如果他提起追回,买受人是否可以用“原告与出卖人之间关于遗产的判决不得产生先决性不利影响”的抗辩来反驳? 因为这些物品的价金似乎不属于遗产请求诉讼的标的,尽管败诉的买受人将会向出售该物品的人进行追偿。 我认为,除非买受人对善意占有者有追偿权,否则可以追回物品。
quid tamen si is qui uendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si possideret conueniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum.
但是,如果出卖人准备以如同自己占有一样被诉的方式来为遗产辩护,那又如何? 此时,买受人便可以开始主张这一抗辩。
certe si minori pretio res uenierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis poterit dici exceptione eum summoueri.
当然,如果物品是以较低价格售出,且原告已经获得了该笔价金,则更应当认定他被该抗辩所阻止。
nam et si id quod a debitoribus exegit possessor petitori hereditatis soluit, liberari debitores Iulianus libro quarto digestorum scribit, siue bonae fidei possessor siue praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari.
因为正如尤里安在《学说汇纂》第四卷中所写,如果占有者将向债务人追讨的款项支付给了遗产请求人,那么无论追讨债务的是善意占有者还是掠夺者,债务人都获得了免责,且在法律上当然免责。
§5.3.25.18Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum.
遗产请求之诉虽然是对物之诉,但它也包含某些对人给付,例如追讨债务人所得之款项,以及物品的价金。
§5.3.25.19Hoc senatus consultum ad petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, ne res absurda sit, ut quae peti possint diuidi non possint.
关于遗产请求之诉所作出的这一元老院决议,在遗产分割之诉中也同样适用,以免出现可以请求收回的财产却无法予以分割的荒谬结果。
§5.3.25.20Augent hereditatem gregum et pecorum partus.
畜群和牲畜的幼仔会增加遗产的值。

词汇与语法注释

  1. 5.3.25.12si eam non attigit — 代词 eam 指代前文的 hereditatis。deducturum 为将来时不定式 deducturum esse 的省略形式,处于由 putat 支配的“带对格的不定式”结构中,eum 为其逻辑主语。这表明,因预期继承而挥霍了自己财产的人,只要实际上并未动用遗产,就不能在事后从遗产中扣除或清偿该笔花费。
  2. 5.3.25.15num non teneatur, quasi id quod erogauerit ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes — 疑问词 num 引导一个表示怀疑的问句,在此处意为“他是否不应当免责”(即暗指他实际上应当承担责任)。quasi 从句伴随虚拟式完成时 fuerit,表示一种假设性的理由,即他所消费的部分仿佛并非属于自己,而是属于共同继承人的部分。
  3. 5.3.25.17quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui uenum dedit — 连词 quod 引导抗辩(exceptio)的具体内容,伴随现在时虚拟式 fiat。这是罗马法中程式性的抗辩文句,旨在保护买受人,使其免受原告与出卖人之间关于遗产本权的诉讼判决所带来的先决性不利影响。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.25.12-5.3.25.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.25.12-5.3.25.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。