Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.20.pr-5.3.20.8

新取得物的请求范围与凯尔苏斯元老院议决

第 1016 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了为继承财产而购得之物和增殖部分纳入继承请求之诉的标准,随后引用了著名的《尤文蒂乌斯·凯尔苏斯元老院议决》全文,对善意与恶意占有者的责任规则展开逐字解释。

[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.20.prItem ueniunt in hereditatem etiam ea, quae hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quae necessario hereditati sunt comparata.
[乌尔比安,著《告示评注》第十五卷] 同样,那些为了继承财产而购得之物,例如奴隶和牲畜,以及其他因继承财产所必需而购得之物,也包含在继承财产中。
et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio uenient: si uero non pecunia hereditaria, uidendum erit: et puto etiam haec uenire, si magna utilitas hereditatis uersetur, pretium scilicet restituturo herede.
并且,如果它们确实是用继承财产的资金购得的,无疑将包含在内;但如果不是用继承财产的资金购得的,则需予以考量:我认为,如果涉及继承财产的重大重大利益,这些也应包含在内,当然以继承人将返还其价款为条件。
§5.3.20.1Sed non omnia, quae ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem ueniunt.
但是,并非所有用继承财产资金购得之物都包含在继承财产请求之诉中。
denique scribit Iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit et ab eo petatur hereditas, ita uenire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum emi: at si sui causa emit, pretium uenire.
的确,尤里安在《学说汇纂》第六卷中写道:如果占有者用继承财产的资金购买了一个奴隶,而他人向其请求继承财产,那么只有在购买该奴隶对继承财产有利的情况下,该奴隶才包含在继承财产请求之诉中;但如果是为了他自己的利益而购买,则价款包含在内。
§5.3.20.2Simili modo et si fundum hereditarium distraxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem uenire: quod si aeris exsoluendi gratia hereditarii id fecit, non amplius uenire quam pretium.
同样,如果他变卖了属于继承财产的土地,若是无故变卖,则该土地本身及其孳息均包含在继承财产请求之诉中;但如果他是为了偿还继承债务而这样做,则包含在内的不超过其价款。
§5.3.20.3Item non solum ea quae mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati accesserunt, uenire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminutionem.
同样,不仅在死亡时存在之物,而且此后对继承财产所作的任何增殖,都包含在继承财产请求之诉中:因为继承财产既接受增殖,也接受减损。
sed ea, quae post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personae possessoris accedunt.
但是,在接受继承之后增加之物,如果确实来自继承财产本身,我认为归属于继承财产;如果来自外部,则不归属,因为它们归属于占有者个人。
fructus autem omnes augent hereditatem, siue ante aditam siue post aditam hereditatem accesserint.
然而,所有的孳息都使继承财产增殖,无论它们是在接受继承之前还是在接受继承之后增加的。
sed et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem.
此外,女奴所生之子无疑也使继承财产增殖。
§5.3.20.4Cum praediximus omnes hereditarias actiones in hereditatis petitionem uenire, quaeritur, utrum cum sua natura ueniant an contra.
既然我们此前已经说过,所有属于继承财产的诉权都包含在继承财产请求之诉中,那么需要探讨的是,它们是带有其自身性质而包含在内,还是相反。
ut puta est quaedam actio, quae infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an uero in simplum uenit, ut legis Aquiliae? et Iulianus libro sexto digestorum scribit simplum soluturum.
例如,有某种因否认而增加(诉讼额)的诉权:它是连同其增值额一同包含在内,还是仅按单倍额包含在内,就像阿奎利亚法之诉那样? 尤里安在《学说汇纂》第六卷中写道,其将支付单倍额。
§5.3.20.5Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse eum dedentem noxae officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxae dedendae facultatem, quamdiu iudicati conueniatur, post susceptum iudicium non potest noxae dedendo se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis.
同一位学者正确地指出,如果占有者曾向死者在加害诉讼中被判处承担责任,他不能通过向裁判官职权交付加害物而免除责任:因为只有在因判决而被起诉的期间,人才享有交付加害物的权利,而在接受诉讼之后,就不能通过交付加害物来免除责任;而他已经通过继承财产请求之诉接受了诉讼。
§5.3.20.6Praeter haec multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et de fructibus.
除此之外,我们发现还有许多关于继承财产请求之诉、关于变卖的继承财产、关于过去的故意以及关于孳息的探讨。
de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere uerbis eius relatis.
鉴于元老院议决已就这些问题给出了规范,最好是在引用该元老院议决原文字句的基础上,对其本身进行解释。
'Pridie idus Martias Quintus Iulius Balbus et Publius Iuuentius Celsus Titius Aufidius Oenus Seuerianus consules uerba fecerunt de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius diui Neruae nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quae proximae fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt.
“在三月十五日的前一天(三月十四日),执政官昆图斯·尤利乌斯·巴尔布斯与普布利乌斯·尤文蒂乌斯·凯尔苏斯·蒂提乌斯·奥菲迪乌斯·奥埃努斯·塞维里亚努斯,就皇帝凯撒、神君涅尔瓦之孙、征服帕提亚的图拉真之子、哈德良·奥古斯都、皇帝及至尊元首在最近的三月五日的前五天(三月三日)于奏折中包含其所望施行之事项所作的提案发表了报告,并就该事务议决如下。
§5.3.20.6aCum, antequam partes caducae ex bonis Rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactae ex pretio rerum uenditarum pecuniae usuras non esse exigendas idemque in similibus causis seruandum. ,
当在鲁斯蒂库斯的财产中失效的份额被国库请求之前,那些认为自己是继承人的人变卖了继承财产,议决:不应对因变卖财产之价款而收回的资金征收利息,且在类似案件中亦应遵守相同规定。
§5.3.20.6bItem placere, a quibus hereditas petita fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum peruenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue fuissent, restituere debere.
同样,议决:对于那些被请求继承财产之人,如果判决对他们不利,即使继承财产中被变卖之物在请求继承财产之前已经灭失或减损,他们也必须返还归于他们的变卖价款。
§5.3.20.6cItem eos qui bona inuasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent.
同样,那些在明知财产不属于自己的情况下强占财产之人,即使在诉讼系属之前他们已设法不再占有该财产,也应被判处承担责任,犹如他们仍占有该财产一般;但那些有正当理由认为财产属于自己之人,则仅以他们因此事而更为富裕的限度为限(承担责任)。
§5.3.20.6dPetitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris uel edicto euocatus esset.
并且,国库请求继承财产的时间,应被认定为每个人最初获悉该财产正被向其请求之时,即最初或向其发出通知,或通过书信或告示将其传唤之时。
censuerunt'.
他们议决。
aptanda est igitur nobis singulis uerbis senatus consulti congruens interpretatio.
”因此,我们必须对元老院议决的每一个字句适用相协调的解释。
§5.3.20.7Ait senatus: 'cum antequam partes caducae fisco peterentur'.
元老院说:“当在失效的份额被国库请求之前”。
hoc euenerat, ut partes caducae fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et si uacantia bona fisco uindicentur uel si ex alia quacumque causa bona ad eum peruenerunt, senatus consultum hoc locum habebit: §5.3.20.8et si ciuitati peteretur.
此前发生的情况是,失效的份额被国库请求:但即使是就整个继承财产进行,该元老院议决亦将适用;同样,如果无人继承的财产被国库主张,或者如果因任何其他原因财产归属于国库,该元老院议决亦将适用:并且,如果是为城市而请求。

词汇与语法注释

  1. §5.3.20.prpretium scilicet restituturo herede — 包含主动将来分词 `restituturo` 的独立夺格结构,表达条件或假设意义:“当然以继承人将返还其价款为条件”。
  2. §5.3.20.1si hereditatis interfuit eum emi — 非人称动词 `interest`(完成时 `interfuit`)以属格(此处为 `hereditatis`)表示所涉主体,并带有一个“对格+不定式”结构(`eum emi`,“他被购买”)作为其主语。
  3. §5.3.20.2aeris exsoluendi gratia... hereditarii — 动形容词结构(`aeris... exsoluendi`)受表示目的的 `gratia`(为了……)支配。词组 `aes hereditarium`(直译为“继承的青铜”)是表示“继承债务”的法律惯用语。
  4. §5.3.20.6cfecerint, quo minus possiderent — `facere` 后面接 `quo minus` 和虚拟语气(此处为未完成过去时 `possiderent`)的结构,意为“使不……”或“阻止……”。此处指在诉讼系属前恶意放弃占有的行为。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.20.pr-5.3.20.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.20.pr-5.3.20.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。