[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.20.9In priuatorum quoque petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa factum sit.
[乌尔比安,著《告示评注》第十五卷] 即使该元老院议决是在公诉案件中作出的,也无人怀疑其同样适用于私人的(继承财产)请求之诉。
§5.3.20.10Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio castrensi uel alia uniuersitate.
此外,我们不仅在继承财产中适用该元老院议决,而且在兵役特有财产或其他财产总和中也予以适用。
' §5.3.20.11Petitam autem hereditatem' et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor.
“而请求的继承财产”等等:即自某人获悉他人向其请求之时起;因为一旦他获悉,他便开始成为恶意占有者。
'id est cum primum aut denuntiatum esset': quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiauit, an incipiat usuras debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse.
“即最初或向其发出通知之时”:那么,如果他确实知道,但没有人向他发出通知,他是否开始对收回的资金承担支付利息的义务? 我认为应当承担,因为他已开始成为恶意占有者。
sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntiatum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certiorauerit, sed non si certiorare potuit nec fecit.
但让我们假定已发出通知,但他并不知情,因为通知不是发给他本人,而是发给他的代理人:元老院要求向他本人发出通知,因此这不会对他造成不利,除非碰巧收到通知的人已经告知了他,但如果那个人本可以告知却未告知,则不在此限。
a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiauit, nocebit.
元老院并未要求由谁发出通知;因此,无论发出通知的是谁,都将产生不利后果。
§5.3.20.12Haec aduersus bonae fidei possessores, nam ita senatus locutus est: 'eos qui se heredes existimassent'.
这一切是针对善意占有者的,因为元老院是这样表述的:“那些认为自己是继承人的人”。
ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae res ueniunt in petitionem hereditatis et fructus earum.
然而,如果有人在明知继承财产不属于自己的情况下将其变卖,无疑应当包含在继承财产请求之诉中的不是物的价款,而是物本身及其孳息。
sed imperator Seuerus epistula ad Celerem idem uidetur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant.
然而,皇帝塞维鲁在致塞莱尔的信中,似乎对恶意占有者也作出了相同的规定;然而元老院所指的是那些认为自己是继承人的人。
nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio petitoris, qualem computationem faciat aduersus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controuersiam.
除非碰巧我们将其归因于那些变卖更为有利、对继承财产弊大于利之物;从而使原告在起诉之后,自主决定对恶意占有者采取何种计算方式:是按物本身及其孳息计算,还是按价款及其利息计算。
§5.3.20.13Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment uel alios successores iustos uel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione.
虽然元老院所指的是那些认为自己是继承人的人,但即使他们认为自己是遗产占有者、或是其他正当的继承人、或是认为继承财产已归还于自己,他们也将处于相同的境遇。
§5.3.20.14Papinianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inuentam in hereditate non attingat, negat eum omnino in usuras conueniendum.
帕比尼安在《法疑录》第三卷中认为,如果继承财产的占有者未动用在继承财产中发现的金钱,则绝不应就利息对其提起诉讼。
' §5.3.20.15Redactae', inquit, 'pecuniae ex pretio rerum uenditarum.
决议说:“因变卖财产之价款而收回的资金”。
' redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, uerum et si exigi potuit nec exacta est.
我们将“收回的”理解为,不仅包括已经实际收回的,也包括本可以收回而未收回的。
§5.3.20.16Quid si post petitam hereditatem res distraxerit? hic ipsae res uenient fructusque earum.
如果在请求继承财产之后变卖了财产,该怎么办? 在此情况下,物本身及其孳息应当包含在内。
sed si forte tales fuerunt, quae uel steriles erant uel tempore periturae, et hae distractae sunt uero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usurae praestentur.
但如果碰巧它们是那些不产生孳息之物,或易随时间败坏之物,且已被按合理价格变卖,或许原告可以行使选择权,要求向其交付价款及利息。
§5.3.20.17Ait senatus: 'placere, a quibus petita hereditas fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum peruenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue essent, restituere debere.
元老院说:“对于那些被请求继承财产之人,如果判决对他们不利,即使继承财产中被变卖之物在请求继承财产之前已经灭失或减损,他们也必须返还归于他们的变卖价款,此点应予赞同。
' bonae fidei possessor si uendiderit res hereditarias, siue exegit pretium siue non, quia habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare.
”如果善意占有者变卖了继承财产,无论他是否收回了价款,由于他享有诉权,他都有义务交付该价款;但在他享有诉权的情况下,他只需让与这些诉权便已足够。
§5.3.20.18Sed si uendidit et euicta re restituit quod accepit, non uidebitur ad eum peruenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium uenire, quia non fuit res hereditaria quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet.
但如果他变卖了该物,且在发生追夺后返还了他所收到的款项,则该款项不应被视为已归于他;虽然也可以说,从一开始价款就不包含在内,因为被变卖的并不是继承财产中之物;但即使元老院提及的是“从继承财产中”变卖之物,而非“属于继承财产的”物,仍不应当予以返还,因为他手头什么也没有留下。
nam et Iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec imputaturum quod non debitum soluit.
因为尤里安在《学说汇纂》第六卷中也写道:对于非债而收回的款项,他没有义务返还,而且他也不得将非债而支付的款项计入。
§5.3.20.19Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non ueniet quod refusum est.
但如果发生了解除合同退货,在此情况下,该物当然既属于继承财产,而退还的价款也不包含在内。
§5.3.20.20Sed et si ob uenditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei, cautione.
此外,如果继承财产占有者因该买卖而对买受人承担义务,则应指出,应通过提供担保来保障其利益。
§5.3.20.21Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditae sunt res uel deminutae.
然而,占有者必须返还价款,即使物品已经灭失或减损。
sed utrum ita demum restituat, si bonae fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec deperditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum.
但是,他是仅在作为善意占有者时才这样返还,还是在作为恶意占有者时亦如此? 如果物品确实存在于买受人处,且既未灭失也未减损,那么恶意占有者无疑应当交付物品本身,或者,如果他无论如何都无法从买受人处收回这些物品,则应当交付诉讼宣誓额的数额。
at ubi deperditae sunt et deminutae, uerum pretium debet praestari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et uerum pretium rei non perderet.
但在物品灭失和减损的情况下,应当交付其真实价格,因为如果原告已经获得了该物,他本可以将其变卖,这样他就不会失去该物的真实价格。