[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §5.2.6.prPostumus inofficiosum testamentum potest dicere eorum, quibus suus heres uel legitimus potuisset fieri, si in utero fuerit mortis eorum tempore: sed et cognatorum, quia et horum ab intestato potuit bonorum possessionem accipere.
[乌尔比安《告示评释》第十四卷] 腹中胎儿如果在其死亡时处于母腹中,则可以声称那些他本可成为其自权继承人或法定继承人的人的遗嘱为违反责任之遗嘱;而且对于血亲的遗嘱亦是如此,因为对于他们,他本也可以通过无遗嘱继承获得遗产占有。
quid ergo? eis imputatur cur intestati non decesserant? sed hoc nemo apud iudicem potest impetrare: non enim interdicitur testamenti factione.
那么,又如何呢? 难道要归咎于他们为什么没有在无遗嘱的情况下死去吗? 但在裁判官面前,没有人能以此获得支持,因为订立遗嘱并未被禁止。
hoc plane ei imputare potest, cur eum heredem non scripserit: potuit enim scriptus heres in possessionem mitti ex clausula de uentre in possessionem mittendo: item natus secundum tabulas haberet.
显然,可以将这一点归咎于他,即为什么没有将他写为继承人;因为如果被指定为继承人,他本可以根据“关于将腹中胎儿送入占有”的条款而被送入占有;同样,在出生后,他将按照遗嘱持有。
simili modo et eum, qui post testamentum matris factum exsecto uentre extractus est, posse queri dico.
以同样的方式,我认为在母亲的遗嘱订立后通过剖腹产取出的人,也能够提出申诉。
§5.2.6.1Si quis ex his personis, quae ad successionem ab intestato non admittuntur, de inofficioso egerit (nemo enim eum repellit) et casu optinuerit, non ei prosit uictoria, sed his qui habent ab intestato successionem: nam intestatum patrem familias facit.
如果那些不被允许进行无遗嘱继承的人中有人提起了违反责任遗嘱之诉(因为没有人排斥他)并且偶然胜诉,这一胜利并不利于他,而利于那些拥有无遗嘱继承权的人;因为这使家父成为无遗嘱者。
§5.2.6.2Si quis instituta accusatione inofficiosi decesserit, an ad heredem suum querellam transferat? Papinianus respondit, quod et quibusdam rescriptis significatur, si post adgnitam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis.
如果有人在提起违反责任遗嘱的指控后死亡,他是否将申诉权移转给他的继承人? 帕比尼安回答说,正如在某些敕答中也表明的那样,如果在承认遗产占有后死亡,则存在对指控的继承。
et si non sit petita bonorum possessio, iam tamen coepta controuersia uel praeparata, uel si cum uenit ad mouendam inofficiosi querellam decessit, puto ad heredem transire.
而且,即使没有请求遗产占有,但如果争议已经开始或已经准备就绪,或者如果他在前来提起违反责任遗嘱的申诉时死亡,我认为该权利移转给继承人。