[PAULUS libro singulari de septemuiralibus iudiciis. ] §5.2.31.prSi is qui admittitur ad accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, uidendum est.
[保罗,著《论七人官审判》单卷本] 如果被允许提起诉讼的人不愿意或不能提起诉讼,是否允许顺位在后的人提起诉讼,是需要探讨的。
et placuit posse, ut fiat successioni locus.
并且已经确定这是可以的,以便使继承(顺位替补)得以发生。
§5.2.31.1Quantum ad inofficiosi liberorum uel parentium querellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis uel municipibus.
至于子女或父母的违背孝道遗嘱申诉,指定的继承人是子女、外人还是自治市,均无关系。
§5.2.31.2Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere uolo, non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam uel iure suo possideam.
如果我成为了根据我想指控为违背孝道的遗嘱而被指定为继承人之人的继承人,这不会对我产生不利影响,特别是如果我并未占有该份额,或者我是凭其自身的权利而占有它。
§5.2.31.3Diuersum dicemus, si legauerit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam si eam adgnoscam, repellar ab accusatione.
如果他把我根据该遗嘱所获得的那件财产遗赠给我,我们将做出不同的结论:因为如果我接受它,我将被排除在诉讼之外。
quid ergo si alias uoluntatem testatoris probauerim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus sum ab accusatione.
那么,如果我以其他方式赞同了遗嘱人的意愿呢? 比如在遗嘱中写明我在父亲死后表示同意? 我应当被排除在诉讼之外。