[ULPIANUS libro quinto ad edictum. ] §5.1.5.prSi quis ex aliena iurisdictione ad praetorem uocetur, debet uenire, ut et Pomponius et Uindius scripserunt: praetoris est enim aestimare, an sua sit iurisdictio, uocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam et legati ceterique qui reuocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius uocati ueniant priuilegia sua allegaturi.
[乌尔比安《告示注解》第五卷] 正如蓬波尼乌斯和温迪乌斯所写的那样,如果有人从他人的管辖区被召唤至裁判官面前,他应当出庭。 因为判断管辖权是否属于自己是裁判官的职责,而对于被召唤者而言,其职责是不轻视裁判官的权威。 因为即使是使节以及其他拥有将诉讼移送回本国特权的人,也处于这样一种境遇:当被召唤出庭时,他们应当出庭以主张自己的特权。