[IDEM libro tertio ad edictum. ] §5.1.2.prConsensisse autem uidentur, qui sciant se non esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant.
[同上《告示注解》第三卷] 然而,那些明知自己不受其裁判权管辖却向其表示同意的人,被视为已经表示同意。
ceterum si putent eius iurisdictionem esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut Iulianus quoque libro primo digestorum scribit, non habet consensum.
相反,如果他们误以为其拥有裁判权,则其裁判权并不存在:因为诉讼当事人的错误并不包含同意,正如尤里安在《学说汇纂》第一卷中所写的那样。
aut si putauerunt alium esse praetorem pro alio, aeque error non dedit iurisdictionem.
或者,如果他们将一个裁判官误认为是另一个裁判官,同样,错误并不产生裁判权。
aut si, cum restitisset quiuis ex litigatoribus, uiribus praeturae compulsus est, nulla iurisdictio est.
或者,如果在任何诉讼当事人表示反对时,因裁判官职权的强制力而被逼迫,则裁判权完全不存在。
§5.1.2.1Conuenire autem utrum inter priuatos sufficit an uero etiam ipsius praetoris consensus necessarius est? lex Iulia iudiciorum ait 'quo minus inter priuatos conueniat': sufficit ergo priuatorum consensus.
那么,私人之间的合意是否足够,还是裁判官本人的同意也是必要的? 《尤里亚裁判法》称“不妨碍私人之间的合意”;因此,私人的同意即为足够。
proinde si priuati consentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, uidendum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem.
因此,如果私人表示同意,而裁判官不知道他们同意并误以为自己拥有裁判权,则应探讨是否已满足法律的要求:我认为可以主张他拥有裁判权。
§5.1.2.2Si et iudex ad tempus datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit inhibita, possunt tempora, intra quae iussus est litem dirimere, prorogari.
如果定期任命的法官和所有诉讼当事人均表示同意:除非皇帝的诏令特别禁止延期,否则他被命令解决诉讼的期限可以延长。
§5.1.2.3Legatis in eo quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa euocati sunt uel si qui iudicandi causa arcessiti sunt uel in prouinciam destinati, reuocandi domum suam ius datur.
对于使节,就其在出使前所缔结的契约,以及因作证而被召集的人,或者因审判而被传唤或被派往行省的人,均被赋予将案件发回故乡管辖的权利。
eo quoque qui ipse prouocauit non imponitur necessitas intra tempora prouocationis exercendae Romae uel alio loco ubi prouocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam Celsus huic etiam domus reuocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam uenerit: haec Celsi sententia et rationabilis est.
对于自行上诉的人,在其应进行上诉的期限内,无论是在罗马还是在进行上诉的其他地方,也不被强加应对其他原告起诉的必要:因为塞尔苏斯认为,也应该给予此人发回故乡管辖的权利,因为他是为了其他原因而来的:塞尔苏斯的这一观点也是合理的。
nam et diuus Pius Plotio Celsiano rescripsit eum, qui tutelae reddendae causa Romam erat a se euocatus, alterius tutelae causa, cuius causa non erat euocatus, non debere compelli iudicium suscipere.
因为神君庇护也曾给普洛提乌斯·塞尔西亚努斯复批说,因交付监护报告的原因而被其本人召集到罗马的人,不应被迫就另一项未被召集原因的监护案接受审判。
idem Claudio Flauiano rescripsit minorem uiginti quinque annis, qui desiderarat in integrum restitui aduersus Asinianum, qui alterius negotii causa uenerat, non esse Romae audiendum.
同皇帝给克劳狄乌斯·弗拉维亚努斯复批说,对于向因其他事务而来的阿西尼亚努斯请求恢复原状的未满二十五岁者,在罗马不予受理。
§5.1.2.4Omnes autem isti domum reuocant, si non ibi contraxerunt, ubi conueniuntur.
但上述所有人,如果不是在被起诉的地方缔结契约,均可请求发回故乡。
ceterum si contraxerunt ibi, reuocandi ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem contraxerunt, non compelluntur se Romae defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur.
相反,如果他们在该地缔结契约,则无权请求发回;但使节除外,对于他们,即使在该地缔结契约,只要是在出使前缔结的,只要他们因使节事务而在当地逗留,就不被迫在罗马应诉。
quod et Iulianus scribit et diuus Pius rescripsit.
这不仅尤里安有所记载,神君庇护也曾复批。
plane si perfecta legatione subsistant, conueniendos eos diuus Pius rescripsit.
显然,如果使节任务完成后他们继续逗留,神君庇护复批说他们应当被起诉。
§5.1.2.5Item si extra prouinciam suam contraxerunt, licet non in Italia, quaestionis est, an Romae conueniri possint.
同样,如果他们在自己行省之外(虽不在意大利内)缔结契约,是否可以在罗马被起诉,乃是一个疑问。
et Marcellus in eo solo priuilegio eos uti domum reuocandi, quod in ciuitate sua uel certe intra prouinciam contraxerunt: quod est uerum.
马尔切鲁斯认为,只有在他们在本城或者至少在行省内缔结契约的情况下,他们才享有发回故乡管辖的特权,这是正确的。
sed et si agant, compelluntur se aduersus omnes defendere: non tamen si iniuriam suam persequantur uel furtum uel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut et Iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se uindicant.
但是,如果他们自己提起诉讼,则被迫对所有人进行抗辩;然而,如果他们是追究自己遭受的侵害、盗窃或当下遭受的损害,则不在此限:否则,正如尤里安绝妙地指出,他们要么会免受惩罚地遭受侮辱和损害,要么任何人都将有能力通过起诉他们,在他们维护自己权利的同时将他们置于其裁判权之下。
§5.1.2.6Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum reuocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa cognita statuere.
但是,如果对于某人是否处于可以请求发回故乡管辖的境地存在疑问,则裁判官本人应当在查明事实后作出裁决。
quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum reuocet, debebit cauere in iudicio sisti, statuente praetore in quem diem promittat.
如果证实他确实处于可以发回故乡的境地,他必须保证在法庭出庭,由裁判官决定他应当承诺在何时出庭。
sed utrum nuda cautione an satisdato, Marcellus dubitat: mihi uidetur sola promissione, quod et Mela scribit: alioquin compelletur iudicium accipere quam inuenire eos qui satis pro eo dent.
但是,究竟是通过单纯的承诺还是通过提供担保,马尔切鲁斯表示怀疑:在我看来,正如梅拉所写,仅凭承诺即可;否则,他将被迫接受审判,而不是去寻找为他提供担保的人。
§5.1.2.7In omnibus autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum oportet.
然而,在所有传唤延期的情况下,这应当在不给债权人带来临时损失的前提下进行。
§5.1.2.8His datur multae dicendae ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc specialiter eis permissum est.
课处罚金的权力仅赋予公开拥有裁判权的人,而不赋予其他人,除非这已被特别允许他们。