[PAULUS libro septimo decimo ad edictum. ] §5.1.12.prCum praetor unum ex pluribus iudicare uetat, ceteris id committere uidetur.
[保罗,《告示注解》第十七卷] 当裁判官禁止多人中的某一人进行审判时,他似乎是将此事委托给了其余的人。
§5.1.12.1Iudicem dare possunt, quibus hoc lege uel constitutione uel senatus consulto conceditur.
凡依法律、皇帝宪令或元老院决议而被授予此项权力的人,均可指定裁判官。
lege, sicut proconsuli.
依法律的,例如行省执政官。
is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum.
被委任司法管辖权的人也可以指定裁判官:例如行省执政官的副官们。
item hi quibus id more concessum est propter uim imperii, sicut praefectus urbi ceterique Romae magistratus.
同样,那些由于最高权力的效力而依惯例被授予此项权力的人,例如城市长官和罗马的其他政务官。
§5.1.12.2Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus.
然而,并非所有的人都可以被拥有指定裁判官之权的人指定为裁判官:因为有些人因法律、有些人因自然、有些人因惯例而被阻碍成为裁判官。
natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent.
依自然的,例如聋子、哑巴;以及持续疯狂者和未成年人,因为他们缺乏判断力。
lege impeditur, qui senatu motus est.
依法律而被阻碍的,是那些被从元老院除名的人。
moribus feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut ciuilibus officiis non fungantur.
依惯例的,如妇女和奴隶,这并非因为他们没有判断力,而是因为人们公认,他们不应履行市民职务。
§5.1.12.3Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint.
对于可以成为裁判官的人,他们是处于家父权之下还是自权人,并无关系。