[MARCIANUS libro singulari de delatoribus.
[马尔基安,论告发者单卷本。
] §49.14.18.prDeferre non possunt mulieres propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est.
] 妇女因其性别的脆弱而不能进行告发,这也是神圣敕令所规定的。
§49.14.18.1Item clarissimi uiri deferre non possunt.
同样,显贵之人(元老院成员)亦不能进行告发。
§49.14.18.2Item damnati deferre non possunt, ut diui fratres de eo rescripserunt, qui fustibus caesus in opus publicum erat datus.
同样,被判罪者亦不能进行告发,正如神圣兄弟皇帝们针对一名被笞打并付诸公共劳役之人的批复。
§49.14.18.3Item constitutionibus principum prohibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt.
同样,凡被判处矿山劳役者,依皇帝之敕令,均被禁止进行告发。
hoc ideo, ne desperati ad delationem facile possint sine causa confugere.
此乃为了防止自暴自弃之人无端且轻易地诉诸告发。
§49.14.18.4Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est.
但已有批复称,他们对于判罪前已经开始告发的案件,在判罪后仍可继续追诉。
§49.14.18.5Ueterani quoque sacris constitutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiae.
退役军人亦因其军旅生涯的荣誉与功绩,而被神圣敕令禁止成为告发者。
§49.14.18.6Item milites propter honorem stipendiorum quae merent deferre prohibentur.
同样,现役军人也因其所服兵役的荣誉而被禁止进行告发。
§49.14.18.7Sed communem causam sibi cum fisco quiuis deferre potest, hoc est uindicare, nec per hoc famosus est, licet in causa sua non optinuerit.
但是,任何人都可以告发与其自身及国库共同相关的案件,即主张权利,且并不因此而名誉受损,即使其在自己的案件中未能胜诉。
§49.14.18.8Item eos, qui tutores uel curatores fuerunt, non oportere deferre causas pupillorum uel adulescentium suorum diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
同样,神圣的塞维鲁与安东尼努斯批复:担任过监护人或保佐人者,不应告发其被监护人或其被保佐青年的案件。
quod consequens est obseruari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita idem principes rescripserunt.
此规则亦应在像代理人一样管理事务之人身上遵守:上述皇帝亦以此作出了批复。
idem decreuerunt nulla constitutione prohibitum esse procuratorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit.
同样,他们判定:并无任何敕令禁止询问代理人,但禁止其指控其所管理事务之本人。
et tutorem, qui aut detulit aut mandauit, seuerissime puniendum rescripserunt.
且他们批复,对于自行告发或授权他人告发的监护人,应予以最严厉的惩罚。
§49.14.18.9Sed ne quidem is, qui aliquam uendidit rem, eandem deferre debet uel per se uel per subiectam personam, ne alioquin poenam patiatur dignam suae personae, ut et constitutum esse refertur.
但即使是出卖了某物之人,亦不得亲自或通过他人对该物进行告发,以免遭受与其身份相称的惩罚,正如据传这也已有规定。
§49.14.18.10Papinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum accipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognouit, antequam consumeret pecuniam.
帕比尼安在《解答集》第六卷和第十一卷中均写道,仅在下述情况下,方能向作为债权人接受代物清偿之款项者追回该笔公款:即其在接受时,已知该债务人亦是国库的债务人,或者在其消费该款项前得知了此事。
sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignorauit, cum consumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripserunt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit.
但现行通说认为,在任何情况下均应向其追回该款项,即使其在消费时并不知情;此后某些皇帝亦批复,在款项被追回后,直接诉权成立,正如马尔切鲁斯在《学说汇纂》第七卷中所写。