[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.9.3.prquo naufragium fit uel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum uideatur.
[乌尔比安:《告示评注》第五十六卷] 在海难正在发生或已经发生的地方,如果有人进行掠夺,应被视为落入本告示的管辖范围。
qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de uehiculo excidit tulit.
但是,在海难发生后拿走遗留在岸上之物的人,其状况更像是窃盗犯,而不是依本告示承担责任,正如拿走从车辆上掉落之物的人一样。
nec rapere uidetur, qui in litore iacentem tollit.
拾起遗留在岸上之物的人,不被视为进行掠夺。
§47.9.3.1Deinde ait praetor 'rate naui expugnata'.
接着,裁判官说“在木筏或船只被攻占时”。
expugnare uidetur, qui in ipso quasi proelio et pugna aduersus nauem et ratem aliquid rapit, siue expugnet siue praedonibus expugnantibus rapiat.
在针对船只和木筏的、犹如实际战斗和争斗中掠夺某物的人,被视为“攻占”;无论是由他自己攻占,还是在强盗攻占时进行掠夺,皆是如此。
§47.9.3.2Labeo scribit aequum fuisse, ut, siue de domo siue in uilla expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in uilla per latrunculos inquietamur uel infestari possumus.
拉贝奥写道,无论从被攻占的房屋还是别墅中掠夺某物,适用本告示都是公平的:因为我们在海上受到强盗骚扰或侵袭的可能性,并不亚于在别墅中。
§47.9.3.3Non tantum autem qui rapuit, uerum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tenetur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores.
此外,不仅掠夺者要承担责任,因上述原因收受该物的人也同样要承担责任,因为收赃者的违法程度不亚于袭击者。
sed enim additum est 'dolo malo', quia non omnis qui recipit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit.
然而,这里加上了“出于恶意”这一表述,因为并非每一个收受的人都立即构成违法,而是出于恶意收受的人才构成。
quid enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret saluaque faceret ei qui amisserat? utique non debet teneri.
因为,如果是无意中收受的呢? 或者,如果是为了保管并为失主保全该物而收受的呢? 无论如何,他不应当承担责任。
§47.9.3.4Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit uel amouit uel damnum dedit uel recepit, hac actione tenetur.
此外,不仅掠夺者,而且拿走、移走、致损或收受者,都依本诉讼承担责任。
§47.9.3.5Aliud esse autem rapi, aliud amoueri palam est, si quidem amoueri aliquid etiam sine ui possit: rapi autem sine ui non potest.
然而,被掠夺与被移走显然是两回事,因为移走某物即使没有暴力也可以发生,而被掠夺则没有暴力就无法发生。
§47.9.3.6Qui eiecta naue quid rapuit, hoc edicto tenetur.
在船只搁浅时掠夺某物的人,依本告示承担责任。
'eiecta' hoc est quod Graeci aiunt ἐξεβράσθη.
“eiecta”(搁浅/冲上岸)就是希腊人所说的“ἐξεβράσθη”。
§47.9.3.7Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum.
裁判官关于致人损害的规定,只有在因恶意造成损害的情况下才适用:因为如果没有恶意,本告示就不再适用。
quemadmodum ergo procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa uicini aedificium orto incendio dissipauerim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? cum enim defendendarum mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo.
那么,拉贝奥所写的,如果为了在火灾发生时自卫而拆毁了邻居的建筑,应当以我个人和家属的名义对我提起诉讼,这又如何能成立呢? 因为既然我是为了保全自己的房屋而这样做,我当然不具有恶意。
puto igitur non esse uerum, quod Labeo scribit.
因此,我认为拉贝奥所写的并不正确。
an tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim iniuria hoc fecit, qui se tueri uoluit, cum alias non posset.
然而,是否可以依据《阿奎利亚法》对该人提起诉讼? 我认为不应提起诉讼:因为在没有其他办法时,为了自卫而这样做的人,并不是非法行为。
et ita Celsus scribit.
凯尔苏斯也是这样写的。
§47.9.3.8Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clauos uel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur.
在克劳狄时代曾通过一项元老院决议,规定如果有人从海难船只中拿走铁钉,即使只有其中一枚,也应当对全部财产承担责任。
item alio senatus consulto cauetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppressi uel uim fuissent, ne naui uel ibi periclitantibus opitulentur, legis Corneliae, quae de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miserrima naufragorum fortuna rapuissent lucratiue fuissent dolo malo, in quantum edicto praetoris actio daretur, tantum et fisco dare debere.
同样,在另一项元老院决议中规定,凡因其欺诈或共谋,使海难幸存者受到压制或暴力,以致他们无法援助船只或在那里遇险之人者,应处以关于刺客的《科尔内利乌斯法》所规定的刑罚;而那些从海难者极其悲惨的命运中掠夺某物,或出于恶意牟利的人,应向国库缴纳与裁判官告示所给予的诉讼额度相同的款项。