[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.9.1.prPraetor ait: 'In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate naue expugnata quid rapuisse recepisse dolo malo damniue quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo.
[乌尔比安:《告示评注》第五十六卷] 大法官说:“对于被指控在火灾、倒塌、海难,或者木筏或船只被袭击时,强夺了物品、恶意收受了物品,或者在这些情况下造成了任何损害的人:在其首次获得就该事项提起诉讼的机会起一年内,我将给予四倍赔偿的诉讼;一年后,给予一倍赔偿的诉讼。
item in seruum et in familiam iudicium dabo'.
同样,对于奴隶和奴隶家属,我也将给予诉讼。
§47.9.1.1Huius edicti utilitas euidens et iustissima seueritas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus.
” 该告示的效用显而易见,其严厉性也极其正当,因为在此类灾害中没有任何东西被强夺确实关乎公共利益。
et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis praeposuit.
尽管对这些恶行也有刑事追诉,但大法官的做法依然是正确的,因为他也针对这些犯罪设置了民事诉讼。
§47.9.1.2'Ex incendio' quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an uero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter incendium, hoc est propter tumultum incendii uel trepidationem incendii, rapit: quemadmodum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur.
我们如何理解“因火灾”(ex incendio)——是从火本身,还是从发生火灾的那个地方? 更好的是这样理解:因火灾之故,即因火灾的骚乱或火灾的恐慌而强夺;正如我们通常所说的,因战争原因而失去的东西是在“战争中”失去的一样。
proinde si ex adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia uerum est ex incendio rapi.
因此,如果有人从发生火灾的相邻田产中强夺了财物,应当认为该告示可以适用,因为确实属于“因火灾”而强夺。
§47.9.1.3Item ruinae appellatio refertur ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus.
同样,“倒塌”这一名称适用于倒塌发生的时间,不仅指有人从已倒塌的物品中拿走财物,而且也指从相邻区域拿走财物。
§47.9.1.4Si suspicio fuit incendii uel ruinae, incendium uel ruina non fuit, uideamus, an hoc edictum locum habeat.
如果存在对火灾或倒塌的恐慌,但实际上并未发生火灾或倒塌,让我们看看该告示是否适用。
et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est.
更倾向于不适用,因为既没有从火灾中也没有从倒塌中强夺任何东西。
§47.9.1.5Item ait praetor: 'si quid ex naufragio'.
大法官又说:“如果有人从海难中”。
hic illud quaeritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an uero et si alio tempore, hoc est post naufragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium iacent.
这里要问的是,这是否仅适用于有人在发生海难的时间拿走财物的情况,还是也适用于其他时间,即海难之后的情况:因为海难后遗留在海滩上的物品,也被称为“来自海难的物品”。
et magis est, ut de eo tempore
更倾向于认为,关于那一时间……