[IDEM libro octauo de officio proconsulis.
[同上,著于《总督职分注释》第八卷。
] §47.20.3.prStellionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat.
] 对斯特里奥纳特的控告,属于行省总督的审理范围。
§47.20.3.1Stellionatum autem obici posse his, qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod enim in priuatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio.
然而,必须知道的是,对于那些怀有恶意而行事的人,可以提起斯特里奥纳特的指控,当然前提是无其他可指控的罪名:因为私法裁判中恶意诉讼所具有的地位,正是刑事案件中斯特里奥纳特追诉所具有的地位。
ubicumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus.
因此,在任何缺乏特定罪名的地方,我们都将指控斯特里奥纳特。
maxime autem in his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem alii distraxerit uel permutauerit uel in solutum dederit: nam hae omnes species stellionatum continent.
这尤其适用于以下情形:例如,如果有人在隐瞒担保的情况下,不怀好意地将已向他人作担保的物卖给、交换给或作为代物清偿给另一人;因为所有这些类型都包含斯特里奥纳特。
sed et si quis merces supposuerit uel obligatas auerterit uel si corruperit, aeque stellionatus reus erit.
而且,如果有人调换商品,或将已作担保的商品据为己有,或将其损坏,同样要承担斯特里奥纳特的被告责任。
item si quis imposturam fecerit uel collusionem in necem alterius, stellionatus poterit postulari.
同样,如果有人实施欺诈,或为了陷害他人而进行串通,也可以按斯特里奥纳特予以起诉。
et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare.
概括而言,在缺乏特定罪名时,这一罪名便可适用,无需一一列举其类型。
§47.20.3.2Poena autem stellionatus nulla legitima est, cum nec legitimum crimen sit.
此外,斯特里奥纳特没有法定的刑罚,因为这也不是法定犯罪。
solent autem ex hoc extra ordinem plecti, dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi.
然而,被告通常因此在非常程序中受到惩处,只要对平民的这种刑罚不应超过矿山劳役。
in his autem, qui sunt in aliquo honore positi, ad tempus relegatio uel ab ordine motio remittenda est.
但是,对于处于某种荣誉地位的人,应将临时流放或开除出所属阶层的处理意见呈报上级裁决。
§47.20.3.3Qui merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest.
隐匿商品的人,可以专门以此罪名被提起诉讼。