Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.2.62.pr-47.2.62.9

共有奴隶的盗窃与各类合同中的民事责任

第 7924 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

探讨了关于共同奴隶的盗窃,以及在质押、委任、寄托、使用借贷、租赁等合同关系中奴隶盗窃时的民事责任(加害责任与损害赔偿)范围,并论述了附条件自由人在诉讼系属中获得自由时,继承人免责的法定条件。

[IDEM libro octauo quaestionum.
[同上,见《法律问题集》第八卷。
] §47.2.62.prSi seruus communis uni ex dominis furtum fecerit, communi diuidundo agi debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum praestet aut parte cedat.
] 如果共同奴隶对其中一位主人犯下盗窃罪,人们认为应当通过提起分割共同财产之诉来解决,且这属于法官的裁量范围,即他(另一位主人)要么赔偿损失,要么放弃其份额。
cui consequens uidetur esse, ut etiam, si alienauerit suam partem, similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput sequatur.
作为这一主张的结果,似乎即使他转让了自己的份额,同样也可以对买受人提起诉讼,从而在某种程度上使加害诉讼随人(责任主体)而移转。
quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit factus, cum ipso agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset.
然而,他(阿非利加努斯)说,这不应延伸到这样的程度,即如果该奴隶获得了自由,我们还能说可以对其本人提起诉讼,正如如果他曾是特有奴隶,即使(释放后)也不会对其提起诉讼一样。
ex his igitur apparere et mortuo seruo nihil esse, quod actor eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiua ad socium peruenerit.
因此,从这些情况来看,显而易见的是,即使奴隶死亡,原告也不能以此名义获得任何东西,除非盗窃物中有某些部分碰巧归于合伙人。
§47.2.62.1His etiam illud consequens esse ait, ut et si is seruus, quem mihi pignori dederis, furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti similiter aut damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas.
他还说,这也伴随着以下结果:如果你质押给我的那个奴隶对我犯下盗窃罪,我可以通过提起质押反诉来要求你同样要么赔偿损失以达成和解,要么放弃该人(奴隶)以作加害给与。
§47.2.62.2Idem dicendum de eo, quem conuenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et fructus emptor restituere cogitur, ita et e contrario uenditor quoque uel damnum decidere uel pro noxae deditione hominem relinquere cogatur.
对于约定处于退货事由中的奴隶,也应作同样的说明,即正如买受人被强制退还附属物和孳息一样,相反,出卖人也同样应被强制要么赔偿损失,要么放弃该人以作加害给与。
§47.2.62.3Nisi quod in his amplius sit, quod, si sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni modo damnum praestare cogendus est: id enim bonae fidei conuenire:
但在这些情况下,还有更广泛的适用,即如果有人明知而将窃贼质押给不知情的人,他必须被强制以各种方式赔偿损失,因为这符合诚实信用原则。
§47.2.62.4Sed in actione empti praecipue spectandum esse, qualem seruum uenditor repromiserit.
但在买受人之诉中,应当特别考量出卖人承诺了何种品质的奴隶。
§47.2.62.5Quod uero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in superioribus causis seruandum, ut, etiamsi ignorauerit is, qui certum hominem emi mandauerit, furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cogatur.
但关于委任之诉,他说他怀疑是否同样应当说必须以各种方式赔偿损失,而且确实在此类案件中应当遵守比上述情况更广泛的规则,即即使委托购买特定奴隶的人不知道该奴隶是窃贼,他也同样被强制赔偿损失。
iustissime enim procuratorem allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non suscepisset: idque euidentius in causa depositi apparere.
因为代理人极其正当地声称,如果他没有接受该委任,他就不会遭受这一损失;而在寄托案件中,这一点表现得更为明显。
nam licet alioquin aequum uideatur non oportere cuiquam plus damni per seruum euenire, quam quanti ipse seruus sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus contractibus, uenditione locatione pignore, dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quorum causa contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere.
因为虽然在其他方面,通过奴隶给任何人带来的损失不应超过该奴隶本身的价值,这似乎是公平的,但更公平得多的是,任何人因他人的利益而非自己的利益而承担的义务(好意),都不应当给他带来损失;正如在上述合同(买卖、租赁、质押)中,明知而隐瞒者的恶意应当受到惩罚一样,在这些(委任、寄托)案件中,因其利益而订立合同者的过失更应当由其自身承担损失。
nam certe mandantis culpam esse, qui talem seruum emi sibi mandauerit, et similiter eius qui deponat, quod non fuerit diligentior circa monendum, qualem seruum deponeret.
因为显然,委托为自己购买此类奴隶的委托人是有过失的,同样,寄托者也是有过失的,因为他在警告寄托何种奴隶方面不够勤勉。
§47.2.62.6Circa commodatum autem merito aliud existimandum, uidelicet quod tunc eius solius commodum, qui utendum rogauerit, uersetur.
但关于使用借贷,则理应作不同的考虑,显然是因为此时只涉及请求使用者(借用人)单方面的利益。
itaque eum qui commodauerit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit non ultra pretium serui quid amissurum: quin etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali debere nos uersari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interueniat.
因此,提供借用的人正如在租赁中一样,如果因恶意而做了什么,其损失不会超过奴隶的价格;甚至我们在解释恶意时应当稍微放宽,因为如前所述,出借人并不享有任何利益。
§47.2.62.7Haec ita puto uera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum uel depositum susceperit, intercedat: ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte uel nummorum commiserit, cum alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum est.
我认为,只有在接受委任或寄托的人自身没有任何过失介入的情况下,这些才是真实的;但如果他自己主动将银器或钱币的保管交给了奴隶,而在其他情况下主人从未做过此类事情,则应作另当别论。
§47.2.62.8Locaui tibi fundum, et (ut adsolet) conuenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent.
我将土地出租给你,并且(按照惯例)约定,孳息应作为租金的质押物归我所有。
si eos clam deportaueris, furti tecum agere posse aiebat.
如果你秘密将它们运走,他说可以对你提起盗窃之诉。
sed et si tu alii fructus pendentes uendideris et emptor eos deportauerit, consequens erit, ut in furtiuam causam eos incidere dicamus.
但是,如果你将未收割的孳息卖给他人,且买受人将其运走,其结果将是我们应当说它们落入了盗窃物的地位。
etenim fructus, quamdiu solo cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia uoluntate domini eos percipere uideatur, suos fructus facere.
因为孳息只要与土地相连,就属于土地,因此承租人之所以使孳息归自己所有,是因为他被视为根据地主的意愿去收取它们。
quod certe in proposito non aeque dicitur: qua enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat?
但这在所设案情中显然不能同样适用:因为当买受人以自己的名义收取孳息时,它们又怎能成为承租人的财产呢?
§47.2.62.9Statuliberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat: pendente iudicio seruus datis decem heredi ad libertatem peruenit: quaeritur, an non aliter absolutio fieri debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori dedisset.
一个被命令如果给与十个(钱币)即可获得自由的附条件自由人(奴隶),继承人曾在加害审判中为其辩护;在诉讼系属期间,奴隶通过向继承人给与十个钱币而获得了自由:现问,是否除非继承人将收到的十个钱币给与原告,否则不应做出免责判决。
referre existimauit, unde ea pecunia data esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem seruus peruenisset, noxae deditus ei, cui deditus esset, daturus fuerit: si uero ex peculio, quia nummos heredis dederit, quos utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum.
他认为,这笔钱是从哪里给与的至关重要,因此,如果确实是从特有财产(特有财产)以外的地方给与的,继承人至少应当偿付这笔钱,因为如果该奴隶尚未获得自由,他在被加害给与时,本会将其给与被给与的人;但如果是从特有财产中给与的,因为他给与的是继承人自己的钱币,原告无论如何也不会允许他(奴隶)将其给与他(继承人),所以应当做出相反的决定。

词汇与语法注释

  1. §47.2.62.prcui consequens — cui 是指代前句整个判决(应通过分割共同财产之诉解决)的关系代词与格,用作形容词 consequens(“作为……的结果”)的补足语。
  2. §47.2.62.5nemini officium suum... damnosum esse — 宾格加不定式(A.c.I.)结构,其中主格宾格是 officium suum(义务、基于好意的服务),不定式是 esse,与格 nemini 表示“对任何人都不”。该从句整体充当带有比较级的母句 multo tamen aequius esse(然而……要公平得多)的实质主语。
  3. §47.2.62.9quos utique is passurus eum non fuerit ei dare — 指示代词指代对象的确定,以及在条件从句结果小句中“将来分词 + fuerit”的迂言虚拟式结构。is 指原告(actor),eum 指奴隶(seruus),ei 指继承人(heres);quos 则以直前的 nummos(钱币,此处指从属于继承人财产的特有财产中支付的钱币)为先行词。这表示了一个违背事实的假设结果,即站在原告角度,“其无论如何也不会容许奴隶向继承人给与原本就属于继承人所有的钱币”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.2.62.pr-47.2.62.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.2.62.pr-47.2.62.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。