[ULPIANUS libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §47.2.12.prItaque fullo, qui curanda poliendaue uestimenta accepit, semper agit: praestare enim custodiam debet.
[乌尔比安,《萨宾评注》第二十九卷] 因此,接受衣物进行清洗或整理的缩充工,总是提起诉讼;因为他必须承担保管义务。
si autem soluendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo nihil est.
然而,如果他无偿付能力,诉权便归于所有者;因为对于没有什么可以失去的人,没有任何东西由其承担风险。
§47.2.12.1Sed furti actio malae fidei possessori non datur, quamuis interest eius rem non subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de inprobitate sua consequitur actionem et ideo soli bonae fidei possessori, non etiam malae fidei furti actio datur.
但是,盗窃诉权不赋予恶意占有者,尽管该物不被偷走与其有利害关系,因为该物确实由其承担风险;但是,任何人都不能因自己的不法行为而获得诉权,因此,盗窃诉权仅赋予善意占有者,而不赋予恶意占有者。
§47.2.12.2Sed et si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamuis in bonis eius non sit: quin immo non solum aduersus extraneum dabimus, uerum et contra ipsum quoque dominum furti actionem, et ita Iulianus scripsit.
但是,如果物品已被质押,我们也向债权人提供盗窃诉权,尽管该物不属于其财产;不仅如此,我们不仅对第三人提起盗窃诉权,而且对所有者本人也提起盗窃诉权,尤里安也是这样写的。
nec non et ipsi domino dari placet, et sic fit, ut non teneatur furti et agat.
而且,人们也赞同将诉权赋予所有者本人,这样一来,他就不会被追究盗窃责任,却能提起诉讼。
ideo autem datur utrique, quia utriusque interest.
之所以赋予双方,是因为双方都具有利害关系。
sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor soluendo non est? et putat Pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et Papinianus libro duodecimo quaestionum probat: et uerius est ubique uideri creditoris interesse, et ita et Iulianus saepissime scripsit.
但是,是债权人总是具有利害关系,还是仅在债务人无偿付能力时才具有利害关系? 蓬波尼乌斯认为,债权人占有质物总是与其有利害关系,帕比尼安在《问题集》第十二卷中也赞同这一观点;而在任何情况下,债权人都被认为具有利害关系是更正确的,尤里安也经常这样写道。