[ULPIANUS libro quadragensimo secundo ad Sabinum. ] §47.10.32.prNec magistratibus licet aliquid iniuriose facere.
[乌尔比安著,《萨宾注解》第四十二卷] 长官也不得不法地实施任何行为。
si quid igitur per iniuriam fecerit magistratus uel quasi priuatus uel fiducia magistratus, iniuriarum potest conueniri.
因此,如果一个长官,无论是以私人的身份,还是凭仗长官权力的自信,不法地实施了某种行为,他就可以因不法侵害而被起诉。
sed utrum posito magistratu an uero et quamdiu est in magistratu? sed uerius est, si is magistratus est, qui sine fraude in ius uocari non potest, exspectandum esse, quoad magistratu abeat.
但是,这是应当在卸任长官职务之后,还是在其在任期间也可以? 然而,更正确的观点是,如果他是那种在不给召唤者带来法律惩罚的情况下就无法被传唤到庭的长官,则必须等待他卸任。
quod et si ex minoribus magistratibus erit, id est qui sine imperio aut potestate sunt magistratus, et in ipso magistratu posse eos conueniri.
相反,如果他是属于低级长官,即那些没有命令权或执行权的长官,则即使在任期内,也能够对他们起诉。