[IDEM libro quinto ex Plautio. ] §46.2.24.prNouatio non potest contingere ea stipulatione, quae non committitur.
[同上,《普劳提乌斯评注》第五卷] 更改不能通过未实现的问答契约而发生。
nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a Titio fuero nouandi animo sub condicione, quod mihi Sempronius debet, et pendente condicione Titius decesserit, quamuis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, nouatio fieret: hic enim morte promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim hereditas sustinet.
如果我怀着更改的意图,就塞姆普罗尼乌斯欠我的债务,与提蒂乌斯附条件地缔结了问答契约,而在条件悬而未决期间提蒂乌斯去世了,即使在继承被接受之前条件已经成就,更改仍会发生:这一事实与上述原则并不矛盾。 因为在这种情况下,问答契约并不因承诺人的死亡而消灭,而是转移给继承人,而在过渡期间,遗产承受着该继承人的法律人格。